2:63 [CO 2.63] detinebantur, rem omnibus notam ac tritam esse, ut audita eius mentio protinus omnium animos erigeret. Quin etiam de quadringentorum annorum numero probabile est fuisse edoctos. Nunc reputandum est, si a tam alto exordio Moses (qui tamen ipse tanto intervallo temporum superat alios omnes scriptores) repetit doctrinae suae traditionem, quantum vetustate scriptura sacra inter alias omnes emineat. [Inst 1.8.4.] Nisi forte Aegyptiis credere libeat vetustatem suam extendentibus ad sex annorum millia ante creatum mundum. Sed quum profanis etiam quibusque semper ludibrio fuerit eorum garrulitas, non est cur in eius refutatione laborem. Citat autem Iosephus contra Apionem testimonia memoratu digna ex antiquissimis scriptoribus, unde colligere licet, gentium omnium consensu doctrinam in lege proditam ab ultimis saeculis fuisse celebrem, quamvis neque lecta, neque vere cognita fuerit. Iam ne qua haereret apud malignos suspicio, ne qua etiam improbis cavillandi esset ansa, utrique periculo optimis remediis Deus occurrit. Dum refert Moses quid trecentis fere ante annis coelesti afflatu pronuntiasset Iacob de posteris suis, quomodo tribum suam nobilitat? Imo eam notat aeterna infamia in persona Levi. Simeon, inquit (Gen. 49, 5. 6), et Levi vasa iniquitatis; in consilium eorum non veniat anima mea, nec in arcanum eorum lingua mea. Certe potuit dedecus illud silere: non tantum ut patri suo parceret, sed ne se ipsum cum tota familia aspergeret eiusdem ignominiae parte. Quomodo suspectus esse poterit qui primum familiae, ex qua oriundus erat, autorem spiritus sancti oraculo detestabilem fuisse ultro praedicans, neque privatim sibi consulit, neque recusat subire invidiam apud gentiles suos, quibus haud dubie hoc molestum erat? Quum etiam impium Aaronis germani fratris et Mariae sororis murmur commemorat (Num. 12, 1), dicemusne ex carnis suae sensu loqui, an parere spiritus sancti imperio? Ad haec quum summa eius esset autoritas, cur saltem ius summi sacerdotii non relinquit filiis suis, sed in ultimum locum eos ablegat? Pauca tantum ex multis delibo; sed in ipsa lege passim occurrent multa argumenta quae vendicent plenam fidem, ut absque controversia Moses quasi Dei angelus e coelo prodeat. [Inst 1.8.5.] Iam vero tot ac tam insignia quae refert miracula, totidem sunt legis ab ipso latae proditaeque doctrinae sanctiones. Nam quod nube abreptus fuit in montem; quod illic usque ad diem quadragesimum humano contubernio exemptus fuit; quod in ipsa legis promulgatione facies eius tanquam solaribus radiis fulgebat; quod undique micabant fulgetra; tonitrua et fragores toto aere exaudiebantur; tuba etiam nullo humano ore inflata clangebat; quod tabernaculi ingressus nube opposita excipiebatur a conspectu populi; quod horrendo Core, Dathan et Abiron, totiusque impiae factionis exitio