19:63 63 EPISTOLA 3579 64 3579. BEZA CALVINO. Exitus colloquii Possiacensis. Ultima componendi dissidii conamina. Adventus theologorum Germanorum. Balduini tricae. (Ex autographo Cod. Genev. 117, fol* 38 coll. c. apographo Cod. 119, fol. 109, Bpp. Bern. VL p. 963 et Simler Vol. 102. Edidit Baum. II. App. p. 109. Inscriptio desideratur.) S. Accipe tandem nostri colloquii exitum.*) Episcopi tandem aliquando affuerunt et canones2) suos ediderunt quorum exemplar intra paucos dies mittam. Nam heri primum obtinere potui, idque non sine arte, quoniam describi nolunt, et archetypum summa diligentia asservabatur. Quum de pecunia agerent, simul petierunt ut edictum illud mensis Iulii perpetuum esset, atque inviolabile. Non impetrarunt. Sed nihilominus partim eorum astutia, partim quorundam negligentia, partim etiam illorum impatientia qui temperare sibi non potuerunt quin templa occuparent, factum est ut proderetur Christus, sed multo carius quam olim venditus sit a Iuda. Promiserunt enim sedecim milliones francorum intra sex annos una cum foenore persolvendos, et ita impetrarunt ut nostri cedere templis iuberentur, quorum tamen ex sfcatuum postulatione impetrandorum spes nobis toties facta fuerat. Utrinque adimuntur arma,8) sed hac in re certum periculum est ne cum nostris mala fide plerisque locis agatur. Prohibentur privati inspicere in vicinorum mores, et alii aliorum aedes invadere, sed interea fit magistratibus potestas inquirendi neque saevum illud edictum abrogatur, quo publici privatique coetus prohibentur. 4) Additur praeterea nescio quid de proscriptione eorum qui antea fuerunt capitis poena damnati, quique deinceps ad tres breves, ut aiunt, dies citabuntur neque additur ulla exceptio. Scis autem nos non iam religionis, sed seditionis argui. Itaque hoc praetextu non dubium est quin facile sit omnes ministros exigere, quod unum isti praecipue spectant. Hoc edictum cudi vix prius sensimus quam ad Parlamenta missum esset. Nos quum haec cognovissemus, tentavimus omnia et privatim etiam ad exprobrationes veni, simulque coepi profectionem parare. Quid enim aliud agerem? Tum vero nostri illi6) monere, rogare, obtestari ut bono animo essemus: 3679.1) Cf. etiam Martyris epp. proxime praecellentes. 2) ibid. 3) edicto restitutionis d. 18. Oct. promulgato. (Mem. de Conde II. 520.) 4) Edictum Iulii quod dicebatur. 5) proceres protestantes, Conde, Coligny etc.