15:63 63 EPISTOLAE 1918.1920 64 et Augustino, imo Christo ipso multo prudentiores doctiores, maiori spiritu et iudicio praediti, qui ecclesiae vestrae tam bene consulere didicistis. Yos igitur pacis et quietis evangelicae restitutores omnes ecclesiae unanimes imitentur: vos collaudent, celebrent, et erectis trophaeis ad sidera tollant. Dixi. 1919 LASCUS MINISTRIS TURICENSIBUS. Mittit iis relationem fatorum et peregrinationum eorum exsulum quorum dux ipse factus est quum in Anglia evangelici solum vertere coacti essent. Addit occasione libellorum Westphali recens editorum iteratam suam confessionem de coena. (Ex autographo Arch. Turic. Scrin. O. Vol. VIII. fol. 277 edidit Gerdes. Mise Iv. 1. p. 481 et post eum Kuyper, Lasc. IL 697.) Nihil dubito, fratres in Domino observandissimi7 quin magno iam pridem desiderio teneamini audiendi de nobis aliquid, posteaquam Angliam dissipatis illic nostris ecclesiis reliquissemus. Sed et vos credere vicissim potestis, non minus etiam nobis fuisse toto hoc interea tempore ad vos scribendi desiderium, si id facere ullo modo potuissemus, non modo ut vestram pro nobis sollicitudinem levaremuSj quam equidem summam esse pro vestra pietate non dubitamus, sed ut vestras preces etiam vestraque suspiria cum nostris tanto ardentius coniuncta habere, denique et instrui a vobis et confirmari praeterea in aerumnis ac certaminibus nostris potuissemus, quibus nos Dominus deus noster ad filii sui, quod spero, gloriam probare nonnihil exercereque voluit. Illi sit gloria in saecula. Amen. Quia vero nobis id hactenus non licuit et nunc se nobis offerret qui nostras ad vos literas Argentinam usque perferre posset, neque dubitaremus facile illinc demum etiam perventuras ad vos esse, facere plane non potui quin vos pariter istic omnes per meas hasce literas, tumultuarie quidem ut tempus tulit sed interim ex animo diligenter atque officiose, ut fratres dilectissimos salutarem, simulque etiam vos de totius Danici itineris successu ac rationibus omnibus facerem certiores: ut pariter nobiscum iam demum etiam gratias Domino deo nostro agatis pro divina ipsius in nos benignitate et misericordia, qui neque in aerumnis neque in certaminibus nostris nobis defuit unquam, sed nobis potenter astitit virtutemque suam divinam in nostra