11:63 EPISTOLAE 226.228 aurez fait jusques icy qui sera lendroit ou je mettray fin a ma lettre escripte a la Chaussiere le 25e jour de jeuillet. la bien vostre Marguerite. 227. CALVINUS FARELLO. Stipendium sibi auctum nunciat, amico rependit quos ille nuper Hagenoae sumptus fecerat Libros suos et aliorum a Wendelino in Helvetiam missos vendendos curet. (Ex autographo bibi. Genev. Ood. 106, fol. 28. . Quocum conf. Ood. l l l , fol. 18. Epp. Bern. VII. 297. Simler Vol. 46 et versionem anglicam Tom. I. p. 125.) Farello fratri mihi inprimis observando. Nihil novi accidit ex quo hinc te recepisti, *) nisi quod eo ipso die, tribus circiter horis post tuum abitum, scholarchae stipendium mihi augere voluerunt.2) Contulerunt enim sacerdotium centum florenorum, ea lege ut quae antea dederant resignarent. Sed quum in collegium canonicorum ventum esset, preces regias3) nobis obiecerunt, hoc est, frustrationem qua nos excluderent. Ita nihilo factus sum locupletior. Mitto tibi capitatum4) pro sumptibus quos meo nomine fecistis Hagenoae. Quanquam indigni eratis quibus nummus unus rependeretur. Debuistis enim me admonere. Ego iustam excusationem habeo, quod mihi nunquam in mentem venit, nisi post tempus. Quod scripseram ut si dolium aliquod istuc mitteret Michael Genevensis reciperes, eam rem Wendelini5) causa tibi curae esse velim. Si quis erit qui libros velit emere, vendes. Sed meos non minoris quam decem bathziis, aut novem ut minimum, nisi forte magnam copiam quis accipiat, ut Cressonerius. Tunc enim posses octo addicere.6) Magno enim constitit7) 221* 1) Farellus Argentorati fuerat m. lunio 1540. {N. 222.) 2) Antea habuerat 52 fi. per annum, inde a Cal. Mai 1539 {ais em Zuhelfer). 3) Secundum ius primarum precum penes Imperatorem erat conferre eas praebendas quae primae in quoque capitulo vacabant post accessum ad regnum. 4) a reckoning. b) Bihelii Argentoratensis bibliopolae, qui libros suis sumptibus editos Michaeli Du Bois Genevensi miserat, a quo iam ad Farellum devehebantur. {N. 201, not. ll.) 6) then you may exercise your discretion, 7) will cost.