6:629
IOANNIS
CALVINI
CONSILIUM
ET
CONCLUSIO.
[pag.
112]
Quoniam
satis
demonstrasse
mihi
videor
christiani
hominis
officium
non
facere,
qui
nullam
fidei
suae
confessionem
edit
tota
vita,
multo
vero
minus,
qui
idololatriae
simulatione
se
contaminat:
totam
illam
disputationem
hic
omitto.
Hoc
igitur
constituto
quaeritur,
numquid
homini
pio
migrandum
sit
potius
e
patria,
et
relinquenda
sua
vocatio,
quam
ut
missis
intersit,
mortuorum
exsequias
papistarum
more
celebret,
ac
usurpet
usitatas
in
papatu
caeremonias,
cum
verbo
Dei
pugnantes.
Respondeo:
Non
modo
spiritualem
Dei
cultum,
sed
externam
quoque
eius
professionem,
qua
Dei
gloria
continetur,
patriae,
cognatis,
vitae
denique
praeferendam
esse.
Proinde,
quicunque
in
II3
locis
degunt,
ubi
Deo
praestare
nequeunt
quae
necessario
exiguntur
ab
omnibus
Christianis,
sciant
non
minus
sibi
quam
Abrahamo
hoc
praecipi:
Exi
de
terra
tua
et
de
cognatione
tua
(Gen.
12,
1):
nisi
forte
ea
animi
virtute
et
fortitudine
praediti
sint,
ut
mortem
obire
non
dubitent,
quoties
opus
fuerit,
potius
[pag.
113]
quam
ut
in
hominum
gratiam
quidquam
a
sua
professione
alienum
designent.
Sed
obiicitur,
vocationem
legitimam,
quum
a
Deo
sit,
non
temere
ulla
de
causa
negligendam
esse:
sponte
vero
deseri
nullo
modo
oportere.
Respondeo,
christianum
hominem
suae
vocationi
alligatum
esse,
duntaxat
usque
ad
aras.
Quare,
nisi
liceat
Deo
reddere
quod
suum
est,
nihil
est
quod
retinere
nos
debeat
vel
possit.
Aut
enim
Deus
respicitur
in
vocatione,
aut
alius
propositus
est
finis.
Nisi
prima
habetur
gloriae
Dei
ratio,
frustra
nomen
hoc
ad
excusationem
obtenditur.
Si
primum
locum
obtinet,
ut
par
est,
eatenus
nos
vocationi
adstrictos
meminerimus,
ne
a
vero
sinceroque
Dei
cultu
nos
impediat.
Denique,
sicut
prior
tabula
legis
ordine
secundam
praecedit,
ita
omnia
secundae
tabulae
officia,
ad
illam,
tanquam
ad
normam,
exigenda
sunt.
Summa
autem
prioris
tabulae
est,
ut
purum
Dei
cultum,
puram
adorationem
et
invocationem
retineamus.
Constituo
igitur,
nihil
tanti
esse,
ut
eius
causa
debeat
homo
christianus
se
profanare
ullo
inquinamento
|