6:628 Modo [pag. m ] nos ubique possumus et sacramenta percipere, et laudes offerre Deo. Neque nimis blandiantur sibi exemplo Naaman Syri: nam ibi nil aliud a propheta petit, nisi ut Deus sibi velit ignoscere, quando in templo Rimon adoraverit. Ex eius postur latione non evincitur, id quod erat facturus, non esse peccatum; sed orat ut si in id inciderit, remissionem precibus obtineat. Neque propheta aliquid ei promisit in eo facto: solummodo respondit: Vade in pace. Quo responso abeuntem salutat, aut recipit se pro illo oraturum, non tamen illud ei licere affirmat. Postremo, dum sunt dispersi fratres in babylonica captivitate, videant ut aliquem, si fieri potest, inter se habeant sanctum conventum. Apostoli enim Hierosolymis, etsi post necem Christi intererant quandoque in templo iudaicis caeremoniis: attamen inter se coenam dominicam habebant, et orationibus atque verbo Dei simul vacabant. Petrus Martyr. Et haec mihi probantur. M. Bucerus.