6:627 DE VITANDIS SUPERSTITIONIBUS. PETRI MARTYRIS CONSILIUM. [pag. 110] Quae a dominis Philippo et Bucero scripta sunt, mihi quoque probantur: istaque solummodo adscribo, ut potius magis explicem, quam ut illorum consilio adiiciam. In primis, qui baptismum infantibus suis in ecclesiis papisticis petunt, aut in illis precibus intersunt vespertinis et matutinis, quum ista ibi non perficiantur sine mortuorum invocatione, aut suffragiis pro defunctis: eorum partes sunt, ita amplecti in istis Dei et Christi instituta, ut vitia ipsi detestentur, non modo secum in animo, sed pro opportunitate oblata, verbis ea patefaciant, idque potissimum eis, quos ut infirmos vident se posse offendere suis illis actionibus. Ut vero missae intersint, et profanatissimae coenae papistarum, non debent adduci exemplo sanctorum Iudaeorum ante Christi adventum, qui ritibus et caeremoniis Hierosolymis intererant, quum nostra et illorum non sit omnino eadem ratio. Illis enim tunc iusserat Dominus, non solum ut illa facerent, sed ut in anno ter apparerent coram Domino: neque alibi quam Hierosolymis sacrificare licuit.