8:626 ad symmetriam corporis alludens Paulus κατηρτισμένους dicit, quasi concinne aptatos.*) Secundo eiusdem Epistolae cap. (v. 6) sapientiam se loqui dicit inter perfectos. Sed quum tales rudibus efc pueris opponat, nihil aliud quam integritas notatur. Nam ita vocem hebraicam reddiderunt graeci [pag. 23 5] interpretes. Sic 14 eiusdem Epistolae (v. 20), ex quo Servetus tertium testimonium petit, admonet ut sint sensibus perfecti. Quid autem hoc sibi vult, nisi ut sincero iudicio, rectaque intelligentia praediti sint? Secundae Epistolae 13 (v. 9), ad sectandam perfectionem Corinthios exstimulat, eamque a Domino ipsis precatur. Inde colligit Servetus sub carnis infirmitate nos tamen es^e perfectos. Ephesiorum sexto (v. 13) perperam in veteri translatione legitur: Ut possitis in omnibus perfecti stare: quum prorsus aliud sonent verba Pauli, nempe: Omnibus peractis, vel confectis. Hinc Serveto perfecta iustitiae puritas. Colossen. 1 (v. 28) in hoc studium se incumbere Paulus dicit ut omnes exhibeat perfectos in Christo. Quasi vero non ideo sit hic continuus piis doctoribus labor, quia nunquam in hac vita absolvitur perfectio. Item 4 (v. 12) cap. Epaphram anxie precari dicit, ut stent perfecti et completi in omni voluntate Dei. Atqui supervacua fuisset Epaphrae oratio,2) si iam tunc perfectionem adepti forent. Apostolus 5 ad Hebr. cap. (v. 14) perfectis dicit congruere solidum cibum. Quis non statae aetatis viros ita vocari intelligit? Hinc rursus Serveto illibata iustitiae puritas. Sexto cap. (v. 1) ad perfectionem ferri iubet fideles. Hinc probat Servetus perfectionis scopum attigisse. Quia 7 et 10 cap. evangelium, dicitur ad perfectionem adducere, in medio vitae cursu eam constituit. Quia 9 cap. legem negat perfectos reddere suos cultores, colligit Servetus nihil in Christianis esse maculae. Capite 12 (v. 23), sanctos qui mortem obierunt perfectos vocat. Haec perfectio ad praesentem vitam a Serveto transfertur. Iacobus 1. cap. (v. 4) fideles ad patientiam hortatur, quae [pag. 236] perfecta est virtus, ut sint perfecti et integri: ob hanc causam Servetus omni naevo eos abstergit. Tertio cap. (v. 2) dicit: Si quis lingua non peccet, eum demum perfectum, esse. Quum tale exemplum nusquam proferre liceat, quasi tamen divinae sint omnium linguae, Servetus dici perfectos contendit. Perfectionem Petrus cap. 1 suae Epistolae (v. 13 sqq.) commendat, nempe ut ad eam enitantur filii Dei. Hinc colligit Servetus, iam adeptos esse. Iohannes suae Epistolae cap. 2 (v. 5) in hoc sitam esse perfectam 1) Ie laisse a dire que le mot Grec n'emporte point perfection : mais plustost qu'ils soyent unis et compasses ensemble en bonne liaison comme membres d'un corps. 2) Add. qui est tout au rebourb de l'intention de Servet. 40