7:626 missum erat, ab ipsis corrigi oportuit. Terum huic periculo iam ante occurrimus, falsam magici exorcismi opinionem diluendo.*) Et tamen etiamsi instarent mille pericula, fas tamen esse nego, aliquid in perpetuo et inviolabili Christi edicto mutari. Allegant, totum sub pane Christum percipi: quia non dividatur. Huius quoque cavilli facilis est refutatio. Sic enim in se integer est [pag. 129] Christus, ut pro fidei tamen nostrae modulo se nobis communicet. Non frustra certe sub pane corpus suum, sub vino sanguinem suum nobis offert: se enim hoc modo vitam in solidum nostram esse testatur, quae cibo et potu constat. Non ut partem vitae modo, sed totam in se vitam nostram quaeramus, iubet Christus. Ad eam rem quia nos adiumento aliquo indigere novit, cibi ac potus symbola nobis proponit: ac panem quidem porrigendo, carnem suam pro cibo nobis fore pronunciat: calicem addit, ut in suo sanguine potum nos spiritualem habere significet.2) Nunc quum se interponunt3) homines, et alteram partem nobis abunde sufficere iactant, quia dividi Christus nequeat: an in tam aperta mysterii eversione sunt audiendi? Et sane ita agendo, Christum quoad in se est discerpunt, dum sacras corporis et sanguinis ipsius tesseras, quas individuo nexu coniunxerat, separare non verentur. Totum, inquiunt, Christum qui sub panis specie habet, eo contentus esse debet. Atqui, quum sub symbolis duobus corpus nobis et sanguinem suum separatim communicet : tunc demum contenti erimus si totum habeamus quod ipse dedit. Nam ad dimidium restringere qui hominibus permittit, primum tantundem Christo derogat:4) deinde mysterium lacerando, vi eius se privat ac fructu. Ac fortiter repudiandae sunt istae quorundam astutorum hominum voces: quia res sit externa, non esse magnopere digladiandum. Nam quum pro adoratione idoli sui tot trucident innoxios homines, unde ista repente oritur tantae facilitatis mentio?5) Nos vero in vindicanda sanguinis quo redempti sumus tessera, sanguini [pag. 130] nostro si opus fuerit non parcamus. Ut confirmationem pro sacramento venditent, nihil differre simulant a manuum impositione, qua usos fuisse apostolos refert Lucas. Quod si verum 1) Add. d'autant qu'en monstrant que le vin est consacre pour estre tesmoignage du sang de Christ, seulement quant a nous qui le beuvons, De la il appert que ce qui tombe en. terre n'est que vin. 2) Add. Voyla que fait le Filz de Dieu pour subvenir a nostre infirmite. 3) s'entremeslent de vouloir mieux faire. 4) derogue et fait iniure a celuy qui se monstroit tant liberal vers luy. 5) comment sont ilz devenus en un moment si gracieux? 40