6:626
domi,
et
ubicunque
reperiebant,
qui
audire
sustinerent.
Utebantur
quidem
etiam
dispensatione,
et
in
doctrina,
et
in
caeremoniis.
Infirmabantur
cum
infirmis,
iudaizabant
cum
Iudaeis:
sed
ut
electos
Dei
sensim
et
ordine
ea
quae
Christi
sunt
docerent,
infirmos
corroborarent,
et
sublatis
humanis
studiis
omnes
in
Christo
pura
et
solida
fide
eius
unum
novum
hominem,
et
in
via
Dei
perpetuo
adolescentem,
et
ad
mensuram
plenae
adultae
aetatis
Christi
grandescentem
[pag.
108]
efficerent.
Nihil
dissimulabant,
aut
simulabant.
Quae
agebant
quum
in
communibus
rebus,
tum
in
sacris,
vero
corde,
et
recto
studio
glorificandi
Christum,
et
lucrifaciendi
fratres,
agebant.
Tacebant
quaedam
in
loco,
sed
ut
ea
commodius
et
efficacius
docerent,
quibus
animos
et
ad
ea
percipienda
praepararent,
quae
adhuc
continebant:
propterea
quod
tradere
cum
fructu
nondum
poterant.
Utebantur
caeremoniis
interdum
iudaicis,
sed
ut
ab
illis
revocarent
qui
eis
utebantur
superstitiose.
In
confesso
nunc
est
apud
omnes
rite
doctos,
fidem
Christi
in
messis
esse
manifestam
Christi
negationem
:
non
solum
propter
vulgatam
persuasionem
sacrificii,
quod
prosit
per
se
communicantibus
cum
eo,
praesentia
tantum
corporali,
et
largitione,
sine
poenitentia
et
fide
Christi:
sed
etiam
quod
Christus
ibi
non
praedicatur,
sacramentum
pro
eo
adoratur,
et
quidquid
in
sancta
coena
instituit
pervertitur.
Eadem
admittuntur
in
pompis
et
cultibus
sacramentalibus,
et
reliquiarum,
imaginum
atque
statuarum.
Fugienda
igitur
haec
sunt,
detegenda
et
anathematizanda
,
et
homines
ab
illis
revocandi
summo
studio.
Cui
vero
Dominus
tantum
roboris
non
dederit,
is
tamen
ne
desperet:
sed
nec
securus
in
eo
sit,
suamque
[pag.
109]
infirmitatem,
ne
prudentiae
aut
dispensationis
colore
conetur
infucare.
Naaman
Syrus
quidem
adoravit
in
templo
Rimon,
sed
Deum
verum,
quod
indubie
non
minus
verbis
quam
sacrificiis,
quae
iam
soli
Domino
faciebat,
confessus
est.
Deum
fratres
infirmiores
semper
orent
per
Christum
Dominum,
ut
ipse
confitendi
praedicandique
sui
animum
fortem
inspiret,
viamque
et
rationem
idoneam
monstret.
Fortes
infirmiores
spiritu
mansueto
instaurent,
et
corroborent,
non
abiiciant
aut
frangant.
Si
quem
Deus
ad
asserendum
regnum
suum,
sive
in
sacro
ministerio,
sive
in
privata
vita,
ampliore
dispensatione
quam
hic
descripta
est,
vocaverit,
hunc
reget
ipse
spiritu
suo:
cui
precamur,
ut
ductum
spiritus
sancti
pure
et
feliciter
sequatur.
Dominus
Iesus
congreget
ipse
oves
suas
et
pascat,
Amen.
8.
Maii
1545.
Martinus
Bucerus,
Calvini
opera
Vol
VI,
|