8:625 625 MICHAELIS SERVETI. 626 bitrium cerebri sui vertiginem supposuit. Adde quod, dum peccato vitiatam esse et corruptam hominis naturam scriptura docet, ad solum corpus hoc restringitur a Serveto, ut anima ab omni vitio pura sit1) Nam hoc illi caro significat, sub qua tamen totus homo quantus quantus est2) comprehenditur, pagina 377. Hinc fit ut peccato originali neminem damnari putet, quemadmodum paulo ante exposuimus, et repetit pag. 720. Obieceram ipsum iustitiae perfectionem una cum Catharis, Novato et similibus haereticis statuere: mentiri me respondet. An mentiar, ex re ipsa iudicent lectores. Postquam pag. 552 Christum substantialiter a morte resurgendo innovatum esse dixit, pagina sequente dictu nefas esse pronunciat, Christum aliquid spirare quod nobis commune non sit, quum se totum nobis communicet. Hoc modo destrui variam donorum spiritus distributionem, referre nihil attinet. Unicuique dari gratiam secundum mensuram donationis Christi, non modo testis est Paulus, sed fidei sensus dictat, et propria experientia docet. Christum Servetus boni quidquam spirare non vult, quod non quisque nostrum [pag. 234] in solidum recipiat. Hoc sicuti videtur non satis liquidum esse, vel firmum, agedum quidquid est ambiguitatis tollat ipse Servetus. Epistola duodecima hoc argumentum data opera tractandum suscipit. Hoc porro exordium est: Quum doceo quibusdam velut faecibus semper esse admixta opera, ut foeteant coram Deo, si ad rigidum examen vocentur, me in spiritum blasphemare dicit. Quum doceo nusquam posse inveniri perfectum Dei amorem in terra, quia caro contra spiritum concupiscit, doctrinae Christi contendit hoc palam esse adversum. Videmus ut singulis operibus exactam puritatem vendicet, quae sustineat extremum Dei rigorem. Deinde ut neget carnis conflictu impediri sanctos quominus Deum toto corde totisque viribus diligant. Facessat3) igitur e medio peccatorum remissio, si perfectam iustitiam opponere Deo licet. Prosequitur Servetus, octodecim scripturae locos recensens, ubi fidelibus perfectio tribuitur. Cur non etiam ex veteri testamento totidem, sicut poterat, protulit (quo tempore negat spiritu regenitos fuisse homines) nisi quia veritus est ne hoc modo sine spiritus gratia constaret iustitiae perfectio? Quid tamen contineant loci isti videndum est. Corinthios hortatur Paulus, 1. Cor. 1 (v. 10) ut perfecti sint. An eos propterea in gradu perfectionis collocat, ac non potius se cupere ostendit, ut tota vita ad perfectionem aspirent? Omitto quod 1) ut anima caett om. G. 2) avec les parties et facultes de son ame. 3) s'en aille au grat. Calvini opera. Vol VIII.