6:624 se adiungere: quia non ita fugiendum est, ut postea vivas in solitudine, aut latebris, aut solus tuis quibusdam imaginationibus fruaris, aut fingas subinde novas opiniones, sicut multi hoc tempore vagantur, Swenkfeldius,l) Campanus et alii innumerabiles: qui omnibus ecclesiis maledicunt, et totum ministerium evangelicum contemnunt, et suis quibusdam paradoxis in doctrina et in moribus delectantur. Haec exempla non imitemur: [pag. 104] sed eligamus verum et certum doctrinae genus, et palam ecclesiae alicui publice nos adiungamus: amemus ministerium, et conspiciatur nostra confessio in eo coetu: simul utamur sacramentis non depravatis, coniungamus nostram invocationem cum ecclesiae invocatione: sicut Christus peculiari promissione commendavit nobis studium tuendae congregationis publicae: videlicet ut servetur publicum ministerium, ut dicitur: Ubicunque duo aut tres erunt congregati in nomine meo, in medio eorum sum, et fient eis quae petent, ete. (Matth. 18, 20). Vult honestam frequentiam esse publicorum congressuum, et hanc vult a singulis adiuvari. Vult enim ministerium evangelicum conspici et audiri, quod non fit in dissipatione. Ideo multa dicta prophetica commendant nobis studium iuvandi publicos congressus. Ut Psal. 102 (v. 23): In conveniendo populos in unum, et reges ut serviant Domino, et Psal. 135 (v. 1); Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri, et Psal. 150 (v. 1): Laus eius in ecclesia sanctorum. Hanc sententiam dextre intellectam iudico esse piam. Nec tamen antefero meam sententiam aliorum piorum et doctorum iudiciis: et admonitus, si quid desideratur, corrigam. Die 17. Aprilis, quo Noha ante annos 38462) arcam [pag. 105] ingressus est: quo exemplo Deus testatus est, se non deserere ecclesiam suam quum magnis fluctibus quassabitur. Philippus Melanchthon. 1) Libri veteres omnes, etiam Gallus habent: Schenlzfeldius. Prima Stoeriana emendavit: Swenkfeldius, Amstelodamensis tandem: Schuenkfeldius. Observandum tamen in multis illius aetatis officinis, litera k deficiente, typothetas 'pro ea Iz ponere solitos esse. Quod recentioribus fraudi fuit 2) Versio gallica habet 3849, cui ed. Stoeriana d. 17. April 1545 praemittit. Quo modo M. Philippus annos mundi supputaverit nescire nos fatemur. Ese libro: Art de verifier les dates Ed. 1818. T. 1. p. 34 discimus saeculo 16. plurimos fuisse qui Christi natales ad aliquem annum intra 3970 et 3944 post mundum conditum retulerint, sed cuinam opinioni ex amplius viginti variis ibidem enumeratis Noster adstipulatus sit, quum diluvii epocha ipsa varie definiatur, hoc aliis extricandum relinquimus.