8:623
623
REPUTATIO
ERRORUM
624
exoriente
boni
et
mali
notitia
incipere
in
hominibus
actuale
peccatum,
quod
mortis
iudicio
obnoxios
1)
reddat:
sic
nimiam
ante
annum
decimum
mali
notitiam
vigere
non
ego
tantum
affirmo,
sed
ipsa
quoque
experientia
plus
satis
demonstrat.
Naturali,
inquit,
ratione
non
censentur
Deum
ad
mortem
offendere
qui
ad
talem
hominum
offensam
adhuc
sunt
imbelles.
Dignus
certe
fuit
Servetus,
cui
turmatim
oculos
configerent
imbelles
isti
et
innoxii
pulli,
quos
tam
benigne
excusat.
Sed
quis
illi
tribunal
erexit,
unde,
quod
solius
est
Dei,
iudicium
sibi
arroget?
An
est
ille
unicus
legislator,2)
qui
potest
servare
et
perdere?3)
Quo
iure
papa
ei
Antichristus
erit,
quem
diabolica
superbia
superat?
Verum
scripturae
testimoniis
sese
defendit
Nam
Deus
olim
de
ingrato
populo
poenam
sumens,
nonnisi
viginti
annis
maiores
ingressu
terrae
Chanaan
privavit.
Qualis
est
ista
dialectica,
a
specie
ad
genus
universaliter
ratiocinari?
Ego
vero
contra
excipio:
Quum
in
[pag.
231]
ipsa
terra
Chanaan
sumpta
fuit
de
populi
sceleribus
ultio,
ne
pueros
quidem
fuisse
exemptos.
Et
certe
Ieremias
quum
matribus
comites
fuisse
exprobrat,
ut
ligna
nefandis
sacrificiis
colligerent,
eos
a
crimine
minime
absolvit.
Sed
quia
tam
ridicula
fatuitas
serio
exagitari
non
meretur,
ad
reliqua
transire
satius
est.
Uno
tamen
verbo
monendi
sunt
lectores,
non
stetisse
per
Servetum
quominus
iocando
et
nugando
non
solum
everteret
quidquid
est
religionis
in
mundo,
sed
politicum
quoque
ordinem,
recti
discrimen,
verecundiam
denique
omnem
ex
humanis
mentibus
deleret.
Restat
ultima
propositio
de
animae
mortalitate.
Odiosum
crimen,
ideo
tumultuose
Servetus
obstrepit.
Sed
quid
tandem
affert?
Perfidiam
mihi
obiecerat,
quia4)
dicat
animam
velut
mori,
non
autem
instar
carnis
mortalem
esse.
Ostensa
sunt
eius
verba,
quae
deterius
aliquid
exprimunt,
et
magis
virulentum,
quam
quod
obieceram.
Hoc
scilicet
luctando
profecit,
ut
laqueum
suum
magis
stringeret.
Nunc
ultimum
illi
asylum
est,
quod
mors
insignior
dicatur
spiritualis,
vel
peccati.
Quasi
vero
non
illic
diserte
carni
animam
comparet,
quasi
par
sit
utriusque
conditio.
Huc
etiam
pertinet
quod
paulo
post
subiicit,
totam
immortalitatem
perditam
fuisse
a
primo
homine,o)
quasi
moreretur6)
nunqam
amplius
futurus,
morti
autem
per
Adam
allatae
mederi
Christum,
quum
aerem
novum
in
nobis
spirans,
naturam
suam
nobis
communicat.
Excipit
1)
doublement
coupables
de
mort.
2)
Add.
selon
S.
Iaques.
3)
Add.
Luy
avoit
il
resigne
son
office
et
sa
dignite?
4)
quia
mortalem
esse:
comme
si
ie
luy
eusse
mis
sus
plus
qu'il
n'avoit
dict.
5)
a
primo
homine
et
per
Adam
om.
G.
6)
comme
si
nous
mourions
etc.
|