6:623
DE
VITANDIS
SUPERSTITIONIBUS.
firmi
sunt.
His,
ut
aegrotis,
non
aliud
dicere
possum,
nisi
ut
imbecillitatem
agnoscant,
et
deplorent,
et
paulatim
vires
confirment,
et
aliqua
subinde
illustriora
testimonia
confessionis
edant
Scio
rem
difficilem
esse,
haec
exordia
confessionis.
Sed
aut
proficiendum
est,
aut
exspectandus
interitus.
Hic
autem
addo
praemonitiones
quatuor.
Prima,
prius
bene
iaciantur
fundamenta,
doctrinam
evangelii
recte
cognoscamus,
ne
falsa
pro
veris
amplectamur,
nec
augeamus
nobis
errores,
et
aliis:
nec
pericula
propter
falsas
opiniones
suscipiamus^
sed
fugiamus
Anabaptistarum
[pag.
102]
furores
qui
multos
errores
circumferunt
Negant
peccatum
originis,
improbant
baptismum
infantum,
corrumpunt
doctrinam
de
iustitia
fidei,
damnant
politias,
magistratus,
iudicia,
distinctionem
dominiorum,
vera
iuramenta:
denique
multi
multis
malis,
et
perniciosis
opinionibus
dementari
se
sinunt
Ideo
simus
prudentes-,
et
circumspecti,
et
vero
iudicio
doctrinae
genus
eligamus,
et
amplexi
veras
sententias,
non
abiiciamus.
Secunda
praemonitio:
Non
blandiamur
ipsi
nobis,
nec
praetexatur
infirmitas
simulationi.
Multi
in
aulis
vocant
se
Nicodemos,
et
infirmos,
quum
sint
praevaricatores,
et
similes
Alcimi,
cuius
fit
mentio
in
historia
Machabaeorum:
confirmant
saevitiam
potentum
sua
dissimulatione.
Multi
etiam
sophisticas
mitigationes
quaerunt,
ut
excusent
cultus
idolorum.
Etiam
si
sacrificia
in
missis
non
valent
pro
mortuis,
inquiunt,
valent
tamen
preces.
M
possent
exempla
multa
sophisticarum
illarum
excusationum
recenseri:
sed
ita
ludere
praestigiis
sophismatum,
est
tentare
Deum,
et
impie
abuti
nomine
De
L
Tertia
praemonitio
:
Priusquam
periculo
supplicii
se
homo
exponat,
cogitet
de
patientia
seu
constantia.
Multi
θρασύδουλοι
initio
audacter
[pag.
103]
inchoant
mutationes,
et
postea
quum
pericula
sunt
propiora,
fracti
animis
abiiciunt
doctrinam:
ac
multi
deinde
fiunt
prorsus
Epicurei.
Quando
igitur
homo
tantum
roboris
habeat,
ut
possit
confessionis
periculum
sibi
accersere,
non
potest
regulis
describi:
sed
eventus
ipse
ostendet,
an
spiritus
sanctus
confirmaverit
animum.
Nostrum
est
tamen
recte
docere,
non
blandiri
infirmitati.
Et
quanquam
aliquantisper
tempori
venia
danda
est,
praesertim
in
νεοφύτοις
in
magnis
causis,
in
metu
publicae
discordiae:
tamen
non
sit
dissimulatio
perpetua.
Primum
decalogi
praeceptum:
Non
habebis
deos
alienos,
omnibus
rebus
aliis
anteferendum
est
Quarta
praemonitio:
Fugienti
in
exsilium
cogitandum
est
etiam,
quid
sit
ecclesia,
et
cui
coetui
velit
|