23:622 titudo, ut futurae redemptionis testis sit ac sponsor, nisi quod a patre sic edoctus fuerat? Neque enim Deum ei apparuisse legimus, vel oraculum per angelos e coelo fuisse allatum: sed quia certo persuasus erat Iacob doctorem et prophetam divinitus fuisse creatum, qui foedus salutis apud se depositum ad filios transmitteret, non minus secure in eius testimonium recumbit quam si oblata fuisset aliqua visio, vel angelos e coelo delapsos vidisset. Nisi enim verbi auditus ad fidem nobis sufficiat, indigni sumus quibuscum agat Deus, quem fraudamus suo honore. Non quod fides ab hominibus pendeat, sed quia per os hominum loquentem Deum audit, et externa eorum voce patitur altius se deduci. Deus enim quod per homines pronunciat, spiritu suo obsignat in cordibus nostris. Ita neque alibi quam in ipso fundata est fides: et tamen hominum praedicationi non deest suum pondus et reverentia. Ita compescitur proterva eorum curiositas qui visionibus inhiantes ordinarium ecclesiae ministerium contemnunt, ac si absurdum foret: Deum, qui olim patribus e coelo se ostendit, vocem e terra emittere. Atqui si reputarent quam magnifice in filii unigeniti persona semel ad nos descenderit, non ita improbe appeterent coelum quotidie sibi aperiri. Ut tamen hoc taceam, quum videant Ioseph, qui patribus hac in re inferior erat quod nullius oraculi particeps, pietatis doctrina ab ipsis imbutus fuerat, pari fide cum illis certare, nimis ingrati sunt ac maligni si huius gratiae societatem fastidiant. 25. Visitando visitabit Deus vos. His verbis innuit quasi oblivione sepultos fore, quamdiu manebunt in Aegypto. Et certe perinde fuit illud exsilium ac si Deus tergum illis ad tempus obverteret. Ioseph tamen in eum mentis oculos intendere non desinit: sicuti habetur apud prophetam, exspectabo Dominum, qui abscondit faciem suam a domo Iacob (Isa. 8, 17). Hic etiam locus clare docet quorsum spectaverit tam anxia sepulcri electio, nempe ut redemptionis sigillum foret. Postquam enim fidelem esse Deum asseruit, qui praestabit suo tempore quod pollicitus est, continuo post fratres suos adiurat, ut ossa sua transferant. Illae utiles erant reliquiae, quarum aspectus clare personabat, hominum morte minime exstinctum esse aeternum Dei foedus, in quo Ioseph tuto quiescere iubet posteros. Nam iusiurandum Dei adducere satis habet, ut de suo exitu nihil dubitent.