8:621 621 MICHAELIS SERVETI. 622 conditio fuit? Adde quod baptismum non praecesserant illae prophetiae. Quare aeternam et inviolabilem Christi legem, si Serveto creditur, transgressus esset Paulus. Quid etiam de illo adulescente dicet, qui sopore oppressus ex fenestra decidit? Convenerat ecclesia ad frangendum mysticum panem: adest cum reliquis non statae aetatis vir, sed adulescens. Qua prophetia nondum aptus regno Dei, in sacrum coetum intrusus fuerat? Quid? an frustra deinde Timotheum admonet Paulus, ut se aetatum rationi accommodet? Iuvenes, inquit, hortare ut fratres: iuvenculas, ut sorores. An quadragenarias iuvenculas nobis confinget Servetus, ne baptismus ad filias Dei natu minores effluat? Similiter quum Petrus iubet adulescentes senioribus parere, et subesse, velim ut hic bonus finitor utriusque aetatis fines componat. Aliquod certe intermedium tempus esse oportet: quia absurde alios aliis subiiceret Petrus unius vel alterius anni respectu. Iam illustrior aetatum distinctio ponitur a Iohanne, quam [pag. 228] ut frigidis Serveti naeniis obscurari queat: Scribo vobis patres quia novistis eum qui est ab initio, scribo vobis adolescentes quia vicistis malignum, scribo vobis filioli quia novistis patrem (1 Ioann. 2, 12 seqq.). Nonne videmus, ut a pueritia usque colligat Deo filios, ut in fidei unitatem coeant omnes aetates? Et certe quum Ioel de Christi regno vaticinans spiritum prophetiae iuvenibus perinde ac senibus promittat, a primo fidei tirocinio eos prohiberi plus quam absurdum est. Nec vero quatuor filias Philippi, quae adhuc domi eius educabantur, vetulas fuisse quisquam sanus coniiciet: spiritu tamen prophetiae dotatas fuisse Lucas testatur. Quis ergo ante annos triginta baptismo maturas fuisse dubitet? Perstat tamen Servetus, quod aetas triginta annorum sit aetas adulta Christi, in qua docet Paulus perveniri ad veram filii Dei cognitionem, quum ante nonnisi puerilis sit cognitio, Ephes. 4. Quis neget manu carnificis ad frangendam huius bestiae contumaciam opus fuisse? Fideles alloquitur Paulus, quibus etiam se annumerat. Proficere eos omnes iubet, donec in plenitudinem fidei occurrant. Hic nebulo blasphemiae suae vomitu totius ecclesiae baptismum delere conatur.1) Ut tamen aliquando ex hac colluvie egrediar: si obtineat lex Serveti, quid miseris omnibus fiet, qui viginti annis maiores ante tricesimum ex hac vita migrant? Mortale peccatum, autore Serveto, ab annis viginti obrepit. Unde necesse est secundam quoque mortem dominari: lavacro regenerationis eripi nos ab exitio docet, ex quo mortali peccato sumus obstricti. Peribit ergo innumera 1) Add. sous ombre que S. Paul parle d'aage d'homme qui est autant pour les ieunes que pour les vieux selon que Dieu conduit chacun a perfection.