23:621 621 COMMENTARIUS IN GENESIN. 622 aulicis opibus, quia sibi nihil melius esse ducebat quam vilescere, ne eum terrena dignitas a regno Dei separaret. Spreverat ante illecebras omnes quae eius mentem occupare possent in Aegypto: nunc ulterius progredi necesse habet, ut deposito honore ad ignobilem statum descendat, filiosque suos a spe successionis ablactet. Scimus quam anxie laborent alii, tum ne ipsi minuantur, tum ut integram fortunam posteris relinquant: atqui Ioseph per annos sexaginta huc tantum omnia studia impendit quomodo se et suos in ordinem cogeret, ne sua eos magnitudo a tenui grege Domini arceret. Denique serpentes imitatus est, qui exuvias suas abiiciunt, ut vetustate exuti, novum vigorem colligant. Vidit abnepotes ex sua stirpe: cur non una cum liberis crescit etiam sollicitudo ut illis prospiciat? Verum nulla illi vel nobilitas vel opulentia tanti est quin malit pastoritiae vitae addictos contemni ab Aepyptiis, ac censeri in familia Israel. Caeterum in numerosa sobole, vivo adhuc et superstiti Dominus gustum aliquem suae benedictionis praebuit, unde spem liberationis conciperet. Nam inter tot tentationes operae pretium fuit quibusdam subsidiis animari et fulciri, ne succumberet. 24. Et dixit Ioseph fratribus suis. Primusne an ultimus fratrum mortuus fuerit Ioseph, an pars aliqua supervixerit, incertum est. Hic quidem Moses sub fratrum nomine non solos germanos, sed cognatos alios complectitur. Quosdam vero ex singulis familiis primarios fuisse eius iussu vocatos existimo, a quibus tota gens certior deinde fieret. Quanquam autem alios quoque patriarchas idem mandasse credibile est, quia omnium ossa pariter in terram Chanaan delata sunt: specialis tamen unius Ioseph fit mentio ob duas causas. Nam quum propter summam autoritatem coniecti essent in eum omnium oculi, merito debuit illis praeire, et sollicite cavere ne cui remoram iniiceret dignitatis suae splendor. Secundo, magnopere ad exemplum interfuit, cognosci a toto populo, eum qui regno Aegypti secundus praeerat, posthabito tanto honore, gradu suo fuisse contentum, ut tantum nudae promissionis haeres foret. Ego moriar. Perinde valet loquutio ac si iuberet fratres suos bene sperare se mortuo, quia immortalis sit Dei veritas: nam eos pendere non vult a sua vel alterius vita, ut Deo ullum terminum praescribant, sed patienter quiescere, donec opportunum adveniat tempus. Unde autem haec tanta illi cer-