9:62 porrigitur panis, haec verba suggerat minister: Edite, credite, et in memoriam revocate corpus Domini nostri in cruce oblatum osse verum sacrificium pro peccatis vestris. Grande nefas scilicet mortis Christi memoriam in sacra coena celebrari. Neque enim si minister in ipsa distributione populum ad meditandum mortis Christi fructum revocat, ideo praetermittitur ipsa Christi institutio. Quin etiam quum alibi contendat Westphalus distincte haec duo nobis praescribi, ut corpus edamus, et memoriam colamus mortis Christi: cur fratres nostros Phrisios hoc nomine flagellat, quia coelesti mandato obtemperunt? Pergit deinde, cornelium hoc a Suinckfeldio natum esse, qui iussit haec verba seponere ex oculis: Hoc est corpus meum. Quasi vero nobis cum Suinckfeldio quidquam sit commune, ut nobis luenda sit insaniae eius culpa. Imo quaenam ista est aequitas, postquam bonis istis paterculis stertentibus sedulo incubuimus ad oppugnandos Suinckfeldii errores, qui nihil subierunt laboris, subito expergefieri, et in nos torquere quidquid in adversario nostro odiosum reperiunt? [pag. 36] Eiusdem est farinae quod postea subiicit, quia indigne feramus nostras deceptiones claris verbis Christi pudefieri, ea contemptim abiicere, et murmurare tria verba duntaxat semel dicta nobis obiici. Hic si nos ficto maledicto scelerate in odium vocari querar, protinus excipiet se indefinite loqui.l) Sed cuius est candoris, blasphemiae crimine, cuius ne unus quidem autor profertur, onerare infinitam turbam? Nos vero coelestis magistri verbis non tam parum reverentiae deferimus, quin nobis ad solidam autoritatem abunde sufficiat, semel ab eo aliquid fuisse dictum. Atque ut melius pateat nihil nobis opus esse talibus cavillis, retorqueo, plus quadragies arcam foederis vocari Dei praesentiam, nec tamen alio sensu, quam quo panis vocatur corpus. Vides adeo nos lucem non refugere, ut ultro huius clypei obiectu vobis occurrere non dubitemus, passim transferri in scriptura Dei nomen ad visibile praesentiae Dei symbolum? Qua de re fusius disserendum nobis erit. Quia tamen nondum illa quam detonuit contradictio patebat, denuo eandem orditur telam, violenter scilicet verba distrahi in diversas significationes, [pag. 37] quae minime simul consistunt. Atque iterum Carolostadii glosam odiose producit, quam diserte pridem nostri omnes repudiarunt. Postea ut repugnantiae fuco simplicium oblinat oculos, dicit hoc insulsum commentum a me reiici. Quasi vero tragicum facinus fuerit, falsam a nobis invidiam avertere.2) Quid tibi vis rixator? Caro- 1) Add. sans nommer personne. 2) Add. un faux blasme par lequel on tasche de nous rendre odieux.