52:62 partes solet dividere, mentem et cor: mens intelligentiam significat, cor autem omnes affectus : aut voluntates. Ergo haec duo nomina totam animam comprehendunt, hoc sensu: Pax Dei vos custodiet, ne pravis cogitationibus aut desideriis deficiatis a Deo. Vere autem pacem Dei vocat, quae a praesenti rerum intuitu non pendet, nec ad varias mundi inclinationes nutat, sed in stabili et immutabili Dei verbo fundata est. Vere etiam dicit, superiorem esse omni intelligentia aut sensu: quia nihil humano ingenio magis adversum quam in summa desperatione nihilominus sperare, in summa penuria videre opulentiam, in summa imbecillitate non succumbere: promittere denique nihil nobis defuturum, quum omnibus destituimur, atque id totum quidem in sola Dei gratia, quae ipsa non cognoscitur nisi per verbum et interiorem arrham spiritus. 8, Quod reliquum est Sequuntur generales exhortationes, quae ad totam vitam extenduntur. Primo loco commendat veritatem, quae nihil aliud est quam integritas bonae conscientiae cum suis fructibus. Secundo g r a v i t a t e m , aut sanctitatem: utrumque enim significat TO asjjtvov. Quae virtus I in hoc sita est, ut digni vocatione nostra ambulemus, procul omni profana immunditie. Tertio i u s t i t i a m , quae ad mutuam inter homines communicationem pertinet, ne quem laedamus, ne quem fraudemus. Quarto p u r i t a t e m , quae castimoniam denotat in omnibus vitae partibus. Verum nondum Paulo sufficiunt haec omnia, nisi studeamus nos omnibus reddere amabiles, quantum in Domino licet: et bonae famae etiam rationem habeamus. Sic enim interpretor TzpoaytXri xai e5 Si qua laus. Pro eo quod est laudabile. Nam et in moribus adeo corruptis tanta est iudiciorum perversitas, ut saepe quod vitiosum est laudetur: ac ne veram quidem apud homines laudem Christianis appetere fas est, qui prohibentur alibi quam in solo Deo gloriari. Non iubet ergo Paulus captare plausus vel laudes ex recte factis, neque etiam vitam formare ad populi iudicia: sed tantum studere bonis operibus quae laudem merentur: ut impii et evangelii hostes dum Christianos derident ac vituperant, cogantur tamen eorum mores laudare. Caeterum XoytCso&at dicitur Graecis, quod Latinis cogitare, pro meditari. Meditatio autem praecedit: deinde sequitur opus. 9. Quae didicistis, accepistis, audistis. Hac verborum repetitione significat, in his praedicandis se fuisse assiduum: ac si diceret, Haec mea doctrina, haec traditio, hic sermo apud vos fuit. Contra, hypocritae nihil praeter caeremonias urgebant. Turpe autem erat sanctam institutionem, quam penitus imbiberant et qua fuerant probe imbuti, deserere. Vidistis in me. Hoc vero primum est in