30:62 prohibitum erat: quae ab omni aevo consuetudo obtinuerat. Nihilominus tamen populus famelicus neglecta Dei prohibitione non abstinuit prohibito sanguine: nam caesis pecudibus earum sanguinem cum carne comedit. Quo facto videbatur sibi in posterum viam ad humanitatem claudere: veramque religionem et sincerum Dei cultum adulterare: et in adulterino cultu animum obfirmare. Quandoquidem igitur tanta populum pollutio pervaserat, quare se ipsum Saul non explorabat, qui tanto malo causam praebuerat, sed de occulto potius peccato, severissime puniendo, laborabat? Quur iureiurando se ad poenas reposcendas astringebat? Nae dolo factum id ab illo merito quis suspicantur : praesertim vero quum a populo seiunxit se: quandoquidem in populum coniecta omni culpa immunitatem ipse sperabat. Sed contra eius exspectatationem factum est: Ionathanum enim sorte deprehensum ipse suo calculo damnare coactus est: quae antequam expendamus, verba illa Saulis sunt nobis consideranda, quibus ait, ut vivit Iehova, qui servat Israelem, etiamsi illud fuerit in Ionathane filio meo, omnino morietur. Iusiurandum illud ratione quadam et aequitate niti videtur, nam qui in iudicem electus est sanctissimus et iustissimus esse debet, et personarum nullum habere respectum: Nam ius omne et aequum evertitur, quum iudices vel odio vel favore excaecantur. Idcirco Dominus noster Iesus Christus haec duo opponit, rectum iudicium, et iudicium ex acceptione personarum. Nam si consanguinei vel affines ac propinqui ad favorem impellant, si odium aut inimicitiae adsunt, animus illis ita praeoccupatus ut extra se sit, Deumque tradat oblivioni. Contra si odium, aut si favor abfuerit, tum non omnino prava sunt iudicia. Quapropter maxima iudiciorum corruptela, vel in odio vel in favore posita est. At Saul hic negat se filio parciturum: qua in re magnam aequitatem prae se fert: verum nimium praecipitat sententiam, antequam facti quod morte plectere cogitat cognitionem habeat. Et sane in Ionathanum hoc incidisse divina providentia videmus, ut Sauli temeritatis nota turpior inureretur. Quod vero iureiurando suam sententiam firmat, id eo facit ut ostendat se nihil agere simulate. Nam saepe multi multa verba profundunt, quibus tamen multa inest simulatio et hypocrisis: et virtutem multi prae se ferunt, quorum tamen in pectore plurima vitia occultantur. Idcirco iuramentum in rebus magni momenti necessarium. Nam alioqui frequentes illae deierationes de rebus levibus mera sunt divini nominis profanatio, et divini nominis in vanum acceptio : quapropter istiusmodi homines qui crebris sese iuramentis devovent sacrilega audacia Dei honorem polluunt. At non sic in rebus magni momenti, quibus iuramentum adhibitum adfert auto-