20:62 periclitabatur: eiiciebar ut homo turbulentus et concordiae inimicus. Videbar autem, me posse subscribere salva conscientia, praesertim quum liceret protestari. Interim tamen restiti propter alias causas usque ad extremum. Tandem iudicavi, praestare subscribere, quam diutius repugnare. Sum itaque primum ita protestatus coram omnibus compositoribus collegisque meis: primum me nolle, ut hac mea subscriptione ullum fiat praeiudicium aliis academiis, ecclesiis, veritati: deinde ut nihil derogetur doctrinae, quam hic docui per 8 annos, quae etiam continetur in meis lectionibus, disputationibus, confessionibus : postremo ut liceat mihi tam August. Confessionem et Apologiam, Articulosque concordiae inter Lutherum et Bucerum, quam hos praesentes articulos,, interpretari iuxta regulam verbi Dei, doctrinam Augustini, Lutheri, Buceri. Deinde ita subscripsi conditionaliter: Hanc doctrinae formulam, ut piam agnosco, ita et recipio: Ego Hieronymus Zanchius. Calvinus ad me scribit4) ut tester me sincero pacis studio adductum subscripsisse, et ut maneam in sententia idemque profitear, sed additis exceptionibus, quas feci coram compositoribus. Et ad Holbrachum scribit, ut si urgeant adversarii per Dominos subscriptionem: (non enim adhuc subscripsit, me etiam praeter alios dissuasore) ne simpliciter eam recuset, sed admittat, praemissis exceptionibus, quemadmodum videlicet et ego feci. Nunc habes omnia et argumentum, unde possis iudicare de tota actione, et defendere veritatem contra homines male iudicantes. Non est tamen haec mea epistola spargenda, praesertim hoc tempore: quia ea abuterentur nonnulli. Oportet autem uti modestia et patientia, propter Dominum, non enim sibi Christus placuit. Incipiam profiteri Mosen. Vale et ora pro me. Argentorat. 10. Iulii 1563. 3979. LA REINE DE NAVARRE AU SENAT DE GENEVE. Elle demande la prolongation du conge de Merlin. l) (Archives de Geneve. Pieces historiques. Liasse 1713 avec souscription autographe.) 4) Literae non exstant 3979.1) Voir N. 3961 et ciapres N. 3988.