19:62 Ante quatuor dies scripsiJ) satis fuse de nostris rebus, deinde respondens literisLavateri adieci2) ea quae post duos tresve dies consequuta fuerant. Nunc illa scribam quae postea sunt consequuta. Primum Lutetiae publicatum est edictums) quo prohibentur arma et fo&opoXfai, interdicuntur hae voces: Papistae, Hugonothi (sic enim evangelicos appellant) cavetur item ne religionis ergo alter alteri maledicat, et ne aliqui audeant in domos irrumpere ut solebant, quando aliqui conventus a nostris habebantur. Aquitaniae ecclesiae reddiderunt templa et eis loca sunt assignata ad quae fidelibus convenire liceat. . . Consiliarii videntur quasdam leges nostris ecclesiis imposituri.4) Primum, ut in unaquaque concione ultra numerum 300 aut 500 non conveniant. Deinde requirunt ut ne invehantur ministri acerbe in papam et missam. Non impediunt quominus descriptionibus haec taxent ita ut astantes intelligant, sed nominibus vellent parci, pro communi pace, ne gravius animi exacerbentur. Haec tamen a nostris non temere admittentur. Dabuntur item nomine regio ad ecclesias diplomata quibus commendabuntur magistratibus et praesidibus urbium ac provinciarum, auferentur arma nostris et adversariis ad pugnas et caedes impediendas. Quum haec scriberem iam ex collegis tres discedebant.5) Regina cogitat me remittere in comitatu Dominae JRotelin matris principis de Longavilla, ad quem pertinet oppidum Neoburgi. 6) Est muliter admodum pia, et intra paucos dies eo se vult conferre. -20. Octob, in aula apud S. Germanum. 3578. 1) N. 3574. 2) N. 3576. 3) JBruslart h I p. 57.- Le 16. Oct. fust publie a son de trompe et affige par les coings des rues de Paris ce qui s'ensuit etc. 4) lam edicto de Restitutione d. 18. Oct. decretum erat ut arma traderentur et ut concionatores a conviciis abstinerent. Cf. etiam proximas Bezae epistolas N. 3579. 3594. 5) Languet 26. Oct p. 152; Iam omnes ministri redierunt ad suas ecclesias praeter Bezam et Gall asi um. 6) Huius tamen profectionem non opperiens a. d. Ill, Cal. Nov. Lutetiae valedixit. Acceperat literas laudatorias ad senatum Turicensem a Regina Rege Navarrae et Condaeo (Baum p. 115) Languet L h: Navarrus, Condaeus et Admirallius adiungunt ei singulos praefectos cum aliquot satellitibus qui eum deducant. Navarrus curarat ei lecticam qua reveheretur, sed noluit ea uti.