8:619 619 REFUTATIO ERRORUM 620 deitatis in carnem transmutatione. Porro mirum est, qui nimium rigidus infantibus esse metuit, quod ad usum externi symboli ipsis tam iniquum esse. Pagina enim 357, nullos vel ex Ninivitis vel barbaris quibuslibetl) progenitos in futuram gehennam damnare audet, quia (eius iudicio) misericors Dominus, qui impiorum peccata gratis sustulit, nunquam adeo rigide eos damnaret, a quibus nulla est commissa impietas, et qui sunt innocentissimae Dei imagines. Quid hoc sibi vult? Quos in ulnas suas tam comiter recipit Christus, et solenni benedictionis symbolo dignatur, Servetus ab ecclesiae gremio excludit, licet innocentissimas esse dicat Dei imagines. Sed rationem assignat, quod liberatione non indigeant, qui peccati nondum sunt servi. Unde autem liberos a peccato esse probat? Quia non sit servus peccati, nisi qui facit peccatum. Verum semper ad eundem lapidem impingit, quae distincta sunt perverse confundens. Peccati mancipia Christus ex scelesta vita esse convincit, qui se pro filiis Abrahae venditabant. Hinc probe, fateor, colligitur, impios omnes ac reprobos se propria culpa servos peccato addicere. Sed inconsiderate Servetus inde infert nullos peccati servos nasci. Unde enim natura filii irae? Unde haereditaria maledictio? An ita atrociter saeviret Deus in suas innocentissimas imagines? Caeterum Servetus postquam liberationem infantibus supervacuam esse asseruit, Christum illis redemptorem ordinat, ut corporaliter resurgant a corporali morte et inferno: baptismum interea, quo in [pag. 225] spiritualem vitam restituimur, illis quadrare negat. Hic observent lectores quam reverenter de iustitia Dei garriat Servetus. Immunes a culpa esse fingit: innocentiae laudem illis vendicat, pag. 387. Interim eos aditidicat morti et inferno. Hic si more Servetico ratiocinari2) libeat, nonne plausibilis erit in Deum querimonia, qui impiis et sceleratis ignoscit,3) parum humaniter miseros et innoxios infantes omni remedio privat? crudelem etiam esse, qui gratis scelera hostibus suis condonans innocentissimas suas imagines a morte non eruit? Quam pulchre secum alibi consentiat, dicere omitto f quadam coitus specie diabolum esse intrusum in eorum carnem: ut satis appareat sine ullo pietatis sensu eum lusisse. Iam videre operae pretium est quodnam legitimum tempus baptismo suo determinet. Mysterium magnum esse dicit, quod Christus non ante triginta annos baptizatus fuerit. Exemplo enim eius nos esse edoctos, ante eam aetatem non esse quem4) satis aptum ad mysteria regni coelorum. Addit 1) ou de Sodome. 2) rhetoriquer. 3) Add. et les purge par le baptesme. 4) sic!