8:618 Ego vero sententias illas ex vulgari tritaque superstitione sumptas esse non dubito. Vicesima ratio: Si infantes liceat sine intellectu baptizare, baptismum a pueris ludentibus mimice, et per iocum posse administrari. Quasi vero impositio manuum, qua benedixit Christus infantes, ad puerile ludicrum trahi debuerit.3) An lusoria res est Dei promissio, qua se Deum sobolis nostrae fore testatur? Baptizamus quidem infantes priusquam mente adoptionem suam percipiant: sed dum illos in gregem suum cooptat [pag. 223] Deus, mente et consilio carere putandus non est. Nos quoque, qui foedus salutis eorum nomine amplectimur, quos Deus nobis adiungit illius participes, non sine intelligentia gratiam verbo testatam aquae symbolo obsignamus. 2) En cur8) Servetus praecipiti furore in paedobaptismum ita exarserit, ut nulla secundum ipsum deterior sit magisque detestabilis christianismi profanatio. Nihil enim praeterea adducit, cur infantibus non conveniat baptismus, nisi quod ipsa baptismi definitio, qualis in scripturis traditur, ad solos adultos pertinet. Ad hoc probandum, quaecunque de usu et efficacia baptismi passim leguntur, in catalogum unum contrahit. Sed quum de baptismo nihil afferat quod non similiter in circumcisionem competere legis et prophetarum testimoniis probemus, uno verbo evertitur tota prolixae eius disputationis congeries.4) Nam quod Serveto circumcisio nihil aliud fuit quam typus et umbra circumcisionis novae quae fit per Christi spiritum sine hominum manu, ex nimis crassa et rudi inscitia manat. Passim ostendunt prophetae non minus spirituale symbolum fuisse veteri populo, quam sit nobis hodie baptismus. Nec frustra Paulus eam honorifico titulo insignit, quod fuerit sigillum iustitiae fidei. Eiusdem notae est, quod ita impletum esse dicit illud Pauli, coniunctos fuisse a Christo duos homines, novum et veterem,5) quum simplex Pauli sensus sit, in unum corpus aggregatas esse gentes cum Iudaeis, ut iam sint quasi unus homo in Christo, qui prius interposita maceria non solum procul distabant, sed hostile habebant dissidium. Adde [pag. 224] quod eodem loco alibi fucare contendit b) suum illud phantasma de carnis deitate, et 1) C'est puis que les petis enfans que I. C. a benist n'entendoyent rien a la ceremonie, que ce n'a este qu'un badinage ou un ieu de pouppee. 2) Add. car nous le recevons en foy. 3) voyla les argumens feriaux etc. 4) Add. que Dieu ne faisant rien sans raison nous a monstre que les petis enfans peuvent estre participans du Baptesme, puisqu'il ne leur a point refuse la Circoncision, qui estoit du tout semblable. 5) novum et veterem om. Q. 6) Add. comme un ioueur de passepasse.