40:618 in numerum deorum: sed nescio an hoc certum sit: mihi certe non est. Videtur potius Nebuchadnezer consecrasse hanc statuam alicui deorum. Interea vero, sicuti superstitio semper coniuncta est cum ambitione et superbia, verisimile est, Nebuchadnezer fuisse inductum et cupiditate gloriae et fastu, quum erexit hanc statuam. Quoties superstitiosi sumptus faciunt in exstruendis templis et idolis fabricandis, si quis eos interroget quid illis sit propositum, statim hoc erit in promptu, se facere in honorem Dei. Interea nemo est, qui non praeferat famam suam et existimationem. Cultus ergo Dei apud omnes superstitiosos fere pro nihilo ducitur, quia potius acquirere sibi volunt gratiam et pretium apud homines. Tale fuisse consilium regis Nebuchadnezer facile admitto, et propemodum certum mihi est. Sed interea fuit coniunctus aliquis pietatis color. Praetexuit enim se velle Deum colere. Hinc autem clarius apparet quod ante admonui, nempe regem Nebuchadnezer non fuisse vere aut ex animo conversum, sed potius semper defixum stetisse in suis erroribus, quum gloriam tribueret Deo Israelis. Fuit ergo illa particularis confessio, ut dictum est: quia nunc prodit quid aluerit in corde suo. Neque enim rediit ad ingenium, ut loquuntur, dum erexit statuam : sed potius detecta fuit eius impietas, quae ad tempus fuerat occulta. Nam praeclara illa confessio poterat accipi quasi testimonium mutationis. Omnes ergo dixissent esse novum hominem, nisi Deus voluisset palam fieri, adhuc teneri constrictum et ligatum vinculis Satanae, et adhuc addictum esse erroribus. Hoc ergo exemplum voluit Deus proferre, ut sciremus Nebuchadnezer semper fuisse impium, quamvis coactus dederit aliquam gloriam deo Israelis. Coepimus ultima lectione tractare de statua aurea, quam erexit Nebuchadnezer, et posuit in campo Dura, vel in planitie. Diximus hanc statuam sic fuisse erectam religionis causa, ut tamen praevaluerit regis illius vel tyranni ambitio: quod semper animadvertere licet in superstitiosis. Etsi enim semper Dei nomen obtendunt, et sibi etiam persuadent se Deum colere: tamen semper impellit eos superbia, ut velint spectari a mundo. Talis fuit affectus regis Nebuchadnezer in hac statua: et magnitudo etiam hoc ostendit. Dicit enim propheta altitudinem huius statuae fuisse ad sexaginta cubito$y latitudinem vero ad sex cubitos. Oportuit ingentes sumptus fieri in illam molem. Nam fuit imago ex auro conflata. Probabile quidem est, ex multis praedis et rapinis fuisse congestum hoc aurum: sed quidquid sit, facile licet deprehendere quod iam diximus, nempe profanum regem sic obtulisse Deo aliquem cultum, ut vellet tamen memoriam sui nominis propagari apud posteros. Et regio in qua