23:617 617 COMMENTARIUS IN GENESIN. 618 sibi timebit non tantum ab homine mortali, sed ab umbra quoque vel flatu. 16. Et mandarunt Quia pudet ipsos verba facere, pacis interpretes subornant, quibus plus fidei adhibeat Ioseph. Sed hic quoque perspicimus, consilio et ratione destitui qui sibi male conscii sunt. Nam si hac de re sollicitus fuit Iacob, cur non filium quem habebat tam morigerum, reconciliavit ipse fratribus? Deinde quorsum nunc attinet per internuncios tentare, quod coram melius poterant? Pueriliter ergo eos agere patitur Dominus: ut eorum exemplo edocti, nullum ex frivolis commentis profectum speremus. Sed quaeritur, unde filiis Iacob oblati fuerint homines, quibus tale mandatum committere auderent: neque enim res vulgaris fuit exsecrandum illud flagitium exteris detegere. Apud Aegyptios quidem subire hanc infamiam nimis fuisset absurdum. Itaque nulla magis probabilis coniectura est quam electos fuisse domesticos testes ex servorum numero: quorum etsi mentio facta non est a Mose, quum narraret Iacob migrasse in Aegyptum: aliquos tamen abductos fuisse certis rationibus colligere promptum est. 17. Obsecro parce quaeso. Non dissimulant se graviter peccasse, adeoque culpam non extenuant, ut se ipsos ultro gravent multa verborum congerie. Veniam ergo sibi dari non postulant quasi leve sit delictum : sed atrocitati criminis primum autoritatem patris sui, deinde sacrum Dei nomen opponunt. Laude digna fuisset haec confessio si recta et sine ambagibus ac figmentis ad placandum fratrem progressi essent. Iam quum ex pietatis fonte hauserint: consentaneum esse remitti peccatum Dei servis: hinc sumenda est communis exhortatio, si ab ecclesiae domesticis laesi fuerimus, ne simus ad ignoscendum nimis rigidi ac difficiles. Haec quidem humanitas in genere erga omnes nobis praecipitur: sed ubi accedit religionis societas, plus quam ferrea est nostra durities, nisi ad misericordiam flexibiles propensique simus. Ac notandum est, quod diserte exprimunt Deum Iacob: quia peculiaris fides et cultus, quibus a' reliquis gentibus distincti erant, coniungere ipsos debebant arctiore vinculo: ac si Deus, qui familiam illam adoptaverat, reconciliandae gratiae sponsor in medium prodiret. Dum illi loquerentur. Non potest certo elici ex verbis Mosis, an tunc coram adfuerint fratres Ioseph, ac loquuti sint quum flevit. Divinant quidam interpretes actam fuisse ex composito fabulam, ut tentato per alios animo Ioseph, paulo post medio sermoni intervenerint. Ego in diversam magis sententiam inclino, quum ex nunciis cognosceret, eos cruciari, frustraque sibi ipsis molestos esse, sympathia fuisse tactum. Deinde ad se accitos omni cura et metu liberasse. Fletum ergo expressit eorum sermo quum iam per se deprecarentur. Porro