8:615 615 REPUTATIO ERRORUM 616 Quarta ratio est, quod nemo spiritualis initio possit, quia praecedit quod animale est, 1. Corinth. 15. Ministeria autem novi testamenti sunt spiritus. Ergo non possunt a puero carnali incipere. Fateor certe omnes posteros Adae nasci irae filios, et nihil ah utero quam mortem afferre: sed praescriptum divinitus tempus [pag. 218] Servetus ostendat, quo incipiat spiritualis vitae novitas. Nos enim solidis et claris scripturae testimoniis freti, simul ac nascuntur infantes ex sanctis parentibus, Christum dicimus illis manum porrigere, ut a communi reatu absolvat. Quinta ratio ex allegoria sumitur, quia David in arcem Sion conscendens nec caecos nec claudos secum ducit, sed strenuos milites. Verum si quis parabolam opponat in qua Deus ad coeleste epulum invitat caecos et claudos, quomodo se expediet Servetus? Ego autem nihil aliud respondeo, nisi claudos et mutilos cum Davide prius militasse, ideoque minime esse prohibendos a sacro symbolo, quo Christus rudes et novitios in suam militiam initiat. Sexta ratio est, quod in fluminibus aquae vivae, quae manat ex coelesti Ierusalem, piscatores sunt hominum apostoli, non parvulorum: quia boni piscatoris est pisciculos non attingere, sed maiores tantum ex aquis tollere. Verum si quis facetus homo contra obiiciat, in rete evangelii promiscue colligi omne piscium genus, nonne cum ludibrio evanescet Serveti allegoria? Ego autem respondeo, bonos doctores ita piscari quos sua doctrina Christo acquirunt, ut eorum sobolem minime reiiciant, quae in ipsis parentibus sanctificatur, teste Paulo, perinde ac proventus novarum frugum in primitiis. Septima ratio est, quod spiritualibus quadrent spiritualia. Infantes vero non esse spirituales, Servetus ipse pro confesso sumit. Respondeo perverse ab eo torqueri quod dicit Paulus, se coaptasse coelestem sapientiam simplicibus verbis, quae spiritus maiestatem potius quam humanae facundiae delitias resiperent, [pag. 219] Deinde hoc in primis evincat necesse est, arceri infantes ab omni spiritus gratia. Quod postea subiicit, spirituali cibo pascendos esse, si facti sint novi homines, facile discutitur, quia in novam vitam regeniti arcana Christi virtute aluntur, donec per aetatem ad coenam recipiendam sint idonei. Octava ratio est, quod Christus omnes Christianos ad coenam suam vocet. Proferat Servetus testimonium, ut credamus. Nam Christus nominatim testatur se nullos admittere nisi qui ad celebrandam mortis suae memoriam formati sunt et edocti. Quod portentum esse dicit, hominem generari qui manducare nequeat, non alia responsione indiget, quam Christum vitae cibum esse infantibus, licet ab externo symbolo ad tempus abstineant.