8:614 baptizentur qui pro aetatis suae modulo perfectionem nondum capiunt. Secunda ratio est, quod Christi symbola ad memoriam sint instituta, ut quisque recolat se Christo fuisse consepultum. Hic quoque deest principii petitio. De sacra coena praescribit apostolus, ut se prius examinet homo, quam ad eam accedat, et huic mysterio peculiare est Christi mandatum: Facite in memoriam mei. De baptismo nihil usquam tale legitur. Admonet quidem Paulus fideles, ut baptismi sui finem expendant. Sed quis sanus concedet ad praesentem articulum temporis, quo administratur, trahendum esse? Quin potius sese oculis ingerit manifesta illa quam notavi distinctio.*) In tertia ratione sibi tam suaviter plaudit Servetus, ut syllogismum insolubilem se habere fingat: Omnis qui non credit filio Dei manet in morte Adae, et ira Dei manet super eum. Infans baptizatus non credit filio Dei. Ergo manet in morte Adae. Quod autem non credant, clarum est: quia fides est ex auditu. Antequam hunc gordianum nodum solvo, contrarium syllogismum opponam: Quemcunque benedicit Christus, ab Adae maledictione et ira Dei eximit. Infantes autem ab eo benedictos esse notum est. Ergo ab ira Dei exemptos esse sequitur. Quid, quod Servetus ipse, ut paulo post videbimus, infantes aeterno exitio non patitur addici? Imo [pag. 217] beatae resurrectionis consortes fore docet. Moriatur infans septimo vel octavo mense, imo puer anno duodecimo: ad eum salutis per Christum partae gratia secundum Servetum absque baptismo perveniet. Cur ergo nobis axioma obtrudit quod nec ipse admittit, et a fide nostra prorsus dissentaneum esse non ignorat? Caeterum syllogismi facilis est solutio, quando illic Christus infantes ad tribunal Dei non citat maledictionis reos, sed tantum contumacibus iudicium denunciat qui auditam evangelii doctrinam respuunt. Hoc vero ad infantes non magis pertinet, quam capitalis poena, qua Deus ulciscitur rebelles filios, qui violentam manum patri vel matri intulerint. Quia in hoc syllogismo suum acumen miratus erat Servetus, secundum eiusdem farinae attexit: Quisquis natus est ex spiritu, vocem spiritus audit, Iohannis 3. Paedobaptizatus non audit: ergo non est natus ex spiritu. Verum quod ex tertio Iohannis capite citat, nusquam apparet. Itaque diruto fundamento, totum aedificium concidit. Et tamen Serveto non concedam spiritum ab infantibus non audiri. Habet enim Deus arcanos modos quibus sua figmenta paulatim, ut visum est, formet. Ideo infantes suo modo Christum induere dicimus, quia eos amplectitur Christus, ut sua iustitia vestiat. 1) Add. c'est qu'on se prepare a recevoir la Cene devant qu'y venir: estant baptisez on sache a quelle fin. 39*