8:613 613 MICHAELIS SERVETI 614 secus ac Christus promiscue Deus est et homo, quia non modo ex Dei substantia genitus est, sed absorpta fuit eius caro in Deum. Nihil mirum si Servetus infusas spiritus gratias tam fastidiose repudiat, quam haec magica distillatio, quae coelum cum terra confundit, stare nequeat, nisi abolitis spiritus sancti donis, quibus sic ditantur fideles animae ut semper eas inopiae suae sensus humiliet. Porro Serveti patronis nimis grave onus incumbet, ut animam spiritum sanctum et Deum esse probent: non secus ac Servetus imaginatur eadem deitate praeditam esse humanam [pag. 215] Christi naturam, quae ab initio in verbo Dei fuit. Idem phantasma repetit dialogo secundo, pagina 267, quod anima sit spiritus sanctus, et angelus etiam fiat idem spiritus, sicut verbum, ubi fit caro, manet tamen verbum, quia totum plasma caro sit verbi. Ac ne quis sine ratione eum insanire dicat, scripturae testimoniis instructus prodit. Psalmo 15 et 72 scriptum est: Dominus pars mea. Nihil clarius est quam Davidem illic ad humanas haereditates alludere, quia nihil carius vel pretiosius suo patrimonio habent homines. Eodem haud dubie respexerat Deus quum filios Abrahae* haereditatem suam vocans se illis in haereditatem vicissim fore pollicitus fuerat. Servetus hoc praetextu spiritum in animas nostras essentialiter distillat, qui ipsas deificet, ut sit indiscreta quaedam massa. Mirum nisi tanta fatuitas vel caninis frontibus ruborem exprimat. In penultima propositione mihi a lectoribus petenda erit excusatio, si paedobaptismum ex professo non defendam: non quod difficilis sit vel molesta, vel etiam laboriosa huius causae defensio: sed quia nolo actum agere. Hanc enim doctrinae partem magis copiose mihi tractasse videor, quam ut de integro nunc eius explicatio texenda sit. Tantum breviter ostendam, quibus stimulis ultra omnes Anabaptistas percitus fuerit Servetus ad maledicendum paedobaptismo. Viginti rationibus contendit libro de Regeneratione quarto, perperam ac praeter Dei mandatum baptizari infantes. Prima est, quod Christi symbolal) perfecta viros perfectos exigant, vel perfectionis capaces. Respondeo, minus verecunde facere Servetum, quam solent mathematici, [pag. 216] qui principia saltem petunt.2) Hic vero a se ipso creatus magister3) legem pro arbitrio suo nobis imponit. Responsio autem facilis est, baptismi perfectionem, cuius usus ad mortem usque extenditur, ad unum temporis articulum non debere restringi: ideoque nihil esse absurdi si 1) sacremens. 2) Add. rien qui ne soit fonde en raison et verite. 3) Ce maistre aliboron qui s'est fait docteur a sa poste.