8:611 611 REFUTATIO ERRORUM 612 non toto affectu cordis respexerint ad unicum coeli et terrae opificem, eumque externa oris confessione celebraverint. Quod angelos vocatos sic fuisse iactat, frivolum est. Fateor equidem, ad eos non secus ac terrenos iudices transferri nomen Eloim: sed ita ut sola Dei maiestas, illis in ordinem suum redactis, emineat. Denique sibi ipse Servetus tergiversandi ansam praecidit, dum pagina 316 scribit, sub lege solam fuisse verae adorationis umbram: quasi nulla in sanctis patribus viguerit pietas. Propositio XXXIII luculentum Serveticae impudentiae specimen est. Disertis verbis scripserat, piorum spiritus quum substantialem habeant aeterni spiritus portionem, suam aeternitatem [pag. 212] habere. Sequitur paulo post: Quum aeterna fuerit coelestis civitas, aeternos quoque oportuisse eius esse cives. Nunc sycophantae probro a tam certae reprehensionis iure me depellit Servetus. Quod ad creationem nunc restringere tentat, putidum est: quum in Christi aeternitate fuisse dicat exsistentiam illam: et nullo discrimine interposito, angelos ab initio in eadem Dei gloria fuisse, paulo post uno contextu subiiciat. Quam impie deitatis substantiam includat in omnibus creaturis, iam supra exposuimus. Quoniam hic error propositione XXXIV reprehensus a nobis fuerat, Servetus idem esse respondet, sustineri creaturas Dei praesentia et potentia: deinde substantialem deitatem illis inesse. Quasi vero virtutem suam exserere nequeat Deus, quin substantiam suam in brutas quoque creaturas sensuque carentes transfundat: ut non minus, suo modo, lapis quispiam deus sit, quam Christus ipse. Non enim alio modo ab aere vel plumbo, vel aliis metallis discernitur, nisi quod primarium in se continet deitatis O exemplar. Et illa scilicet fuit praeclara eius confessio,2) non solum Dei deitatem in asseribus3) calcari, sed hypostatice daemonibus esse unitam. Nunc quam improbe in contrariam partem retorqueat, vix conqueri audeo: ita me attonitum reddit perdita eius impudentia. Praeter consessum iudicum, complures aderant idonei testes literati et cordati viri, quum ego fraenare eius vecordiam cupiens, pavimentum calcavi : tum ex eo sciscitatus sum, annon plus quam absurdum esset deitatem ita calcari hominum pedibus: nunc quasi testibus destituar, motu [pag. 213] pedis indicasse me calumniatur, pedem meum in Deo non moveri. Adde, quod ipsa absurditas satis superque eius mendacium refellit. Propositio tricesima quinta ipsum Manichaeum esse convincit. Animam enim nobis fabricat ex 1) Apud Bezam et in Amst vitiose scribitur: deitas. 2) qu'il fit de bouche devant les iuges. 3) un ais ou un carreau.