40:611 611 PRAELECTIONES 612 tionis, vel admodum caducae. Quod ergo ita coram Daniele se prostravit, sicuti iam dixi, et pietatis signum est, quod Deum reveretur, et amplectitur vaticinium quod alioqui et molestum et acerbum esse poterat: et fuit etiam signum modestiae, quod ita coram Dei propheta sese humiliat. Haec igitur possunt merito laudari in rege babylonio: sed quid fuerit vitiosum in illa reverentia, cras dicemus. Diximus heri hoc posse merito censeri laude dignum, quod rex Nebuchadnezer prostravit se coram Daniele, postquam audiverat recitare somnium, et quae adiuncta etiam fuerat interpretatio. Dedit enim aliquod pietatis testimonium, quod in persona Danielis adoravit verum Deum, sicuti postea dicetur. Deinde praebuit se docilem, quum tamen prophetia animum eius posset exasperare: quia tyranni vix sustinent aliquid detrahi ex sua potentia. Sed non potest prorsus excusari in omnibus : quia etsi fatetur deum Israelis esse unicum Deum: transfert tamen partem cultus ad hominem mortalem. Hoc qui excusant non satis attendunt, homines profanos miscere coelum et terram : quia utcunque habeant rectos motus, statim relabuntur ad suas superstitiones. Nec dubium est, quin confessio quam statim videmus fuerit particularis. Neque enim vere, et in solidum conversus fuit Nebuchadnezer ad veram pietatem, ut valediceret suis erroribus: sed aliqua ex parte agnovit summum imperium esse penes Deum Israelis. Haec igitur reverentia non correxit omnes eius idololatrias: sed subito motu, quemadmodum dixi, confessus est Danielem esse veri Dei servum. Interea neque discessit a suis erroribus quibus assueverat, et paulo post revolutus est ad maiorem amentiam, quemadmodum etiam proximo capite videbitur. Sic videmus Pharaonem dedisse gloriam Deo, sed ad momentum: interea pertinaciter fuisse et superbum et crudelem, ita ut nunquam exuerit ingenium. Idem et de rege babylonio iudicium fieri debet, quanquam diverso in gradu. Neque enim tam superba fuit obstinatio regis Nebuchadnezer quam Pharaonis: uterque tamen sic aliquod signum reverentiae ostendit, ut neuter se vere et ex animo subiiceret Deo Israelis. Hinc fit ut adoret Danielem: non quod putet deum esse, sed quia profani homines confuse album nigro permiscent: et scimus ab initio etiam crassissimos quosque habuisse tamen aliquod principium de unico Deo. Nemo enim unquam negavit esse aliquod summum numen: sed postea fabricarunt sibi multitudinem deorum: transtulerunt etiam partem divini cultus ad ipsos mortales. Quum rex Nebuchadnezer esset implicitus illis erroribus, non mirum est, quod Danielem adoraverit, et simul confessus iuerit unicum esse Deum. Et hodie etiam videmus in papatu hanc cocsessionem esse in ore omnium,