8:610 ut figura idem est cum [pag. 210] figurato. Hic attendant filii Dei quam honorifice tractetur summus ecclesiae pater, adeoque dux et antesignanus fidei nostrae. Conceditur quidem ei quaedam aenigmatica Christi visio: sed ita ut in mundo subsisteret, ac exposceret temporalia, ut terrenam haereditatem sua fide apprehenderet. Quid hoc est? tota Abrahae vita clamat, eum in coelestis vitae meditatione assiduum ac totum fuisse: eum Servetus sic in terram deiicit quasi nunquam illi spiritualis promissio data foret. Ac ne longior sim, Christi gratia regenitum fuisse negat: quod si verum est, a regno Dei abdicatur. Verum quando Christus non alia lege fideles admittit in regnum coelorum, nisi ut cum Abraham, Isaac et Iacob recumbant: videmus ut Servetus ab hoc consortio discedens sibi ianuam coelorum praecluserit. Tandem pagina 326, diserte Abrahae mentionem faciens, ipsum et eius posteros appellat viros sanguinis, vindictae avidos, qui pro inimicis non orabant. Eo tamen usque non fueram progressus in mea censura: sed tantum obieceram Serveto, fieri iniuriam sanctis patribus, quos spiritu regenerationis privaverat. Unde apparet, nullam habuisse verecundiae guttam, qui tam proterve conviciando crimen a se depellit. Caeterum, ut de promiscua turba loquutum esse demus, quomodo se Deo iniurium fuisse negabit, qui iustitiam legis carnalem tantum fuisse fingit, quae nec paradisum aperiret mortuis, nec in regnum coelorum vivos induceret? Legem universo populo datam fuisse scimus, eius finem et animam Christum fuisse Paulus testatur. Obstrepit contra Servetus, nullum [pag. 211] illis spiritualis vitae datum esse gustum. En cur Deus populum illum segregaverit, ut sacer ac sanctus esset: en cur tot splendidis elogiis ipsum dignetur, ac praesertim cur regale sacerdotium ipsum appellet. Eadem in propositione XXXII apparet ingenuitas: 1) adoratos a sanctis scripserat fuisse angelos. Tam foedum sacrilegium novo integumento2) involvit, quod adorati fuerint angeli et Deus ipse. Quid hoc rei est? quum lex cultum uni Deo in solidum vendicet, an Serveto licebit socios illi angelos adiungere? Non potuit Abraham ex vera pietatis regula rite Deum colere, nisi solum coleret. Qui deinde sequuti sunt fideles, claro legis edicto prohibebantur ne vel angelos, vel alias ullas creaturas cum Deo miscerent: Servetus sibi credi vult, non peccasse qui promiscuum Deo et angelis cultum tribuerent. Nihilo tolerabilius est illud alterum, angelos fuisse veteris ecclesiae deos. Quasi vero 1) modestie. 2) d'un sac mouille. 39