50:61 61 CAPUT V. 62 sunt etiam ethnici: sed nemo eorum certi quidquam habuit, nemo iactare potuit se de re loqui sibi cognita. Solis fidelibus praedicare hoc licet, quibus verbo et spiritu Dei testata est. Praeterea notandum est, hanc notitiam non esse universalem duntaxat, quasi fideles in genere solum persuasi sint, statum filiis Dei potiorem a morte fore: de se autem nihil habeant constitutum. Quantulum enim hoc prodesset ad tam arduam consolationem? Sed singulos de se particularem scientiam habere oportet. Hoc enim est demum quod me ad mortem alacriter obeundam animet, si certo sim persuasus, me ad meliorem vitam migrare. Corpus quale nunc habemus vocat domicilium tabernaculi. Qualiter enim tabernacula ad temporalem usum exstruuntur levi materia, nec solido fundamento, deinde paulo post diruuntur, aut sponte cadunt: ita corpus mortale hominibus datum est tanquam caducum tugurium, quod paucis diebus incolant. Qua metaphora usus est etiam Petrus in epistola posteriore (1, 13. 14): et Iob, quum vocat domum luteam (Iob 4, 19). Huic opponit aedificium perpetuae durationis: quo nomine incertum est an significet statum beatae immortalitatis, qui post mortem fideles manet: an vero corpus incorruptibile et gloriosum, quale post resurrectionem erit. In utrovis sensu nihil est incommodi. Quamquam malo ita accipere, ut initium huius aedificii sit beatus animae status post mortem: consummatio autem sit gloria ultimae resurrectionis. Hanc expositionem melius comprobabit apostoli contextus. Epitheta, quae adiungit huic aedificio, faciunt ad perpetuitatem melius confirmandam. 3. Si quidem vestiti. Restringit quod posuit de futurae vitae certitudine ad fideles: quemadmodum est illis peculiare. Exuuntur enim corpore etiam impii: sed quia nihil in Dei conspectum afferunt praeter ignominiosam nuditatem, ideo non supervestiuntur corpore glorioso. Fideles autem, qui vestiti Christo eiusque iustitia ornati in Dei conspectu apparent, recipiunt vestem gloriosam immortalitatis. Sic enim malo accipere quam secundum Chrysostomum et alios, qui nihil hic novum dici putant: sed tantum repeti, quod prius dixerat de superinduendo aeterno domicilio. Duplicem itaque vestitum hic commemorat apostolus, quo nos Deus induit, iustitiam scilicet Christi in hac vita, et spiritus sanctificationem : a morte vero immortalitatem et gloriam. Prior causa est secundi: quia quos glorificare instituit Deus, prius iustificat: atque hic sensus elicitur ex particula etiam, quae amplificandi, causa haud dubie inserta est: ac si dixisset Paulus, novam vestem fidelibus a morte paratam fore, siquidem in hac etiam vita vestiti fuerint. 4. Gemimus gravati: eo quod non exui. Gemunt etiam impii, quia contenti non sunt praesenti statu.