47:61 61 CAPUT HI. 62 maneat. Altera, quod non impune effugient qui hodie abrogant fidem evangelio, quando sacrosancta est Dei veritas. Hoc clypeo munitos esse nos oportet, ut adversus hominum contumaciam in obedientia evangelii pergamus. Tenendum quidem hoc principium est, ut in Deo fundata sit fides nostra. Sed ubi Deum habemus autorem, tanquam supra coelos evecti secure debemus totum mundum potius calcare vel ex alto despicere quam ut nos quorundam infidelitas perturbet. Quod testimonium suum non recipi conqueritur Christus, inde colligimus verbo Dei omnibus saeculis hoc fuisse quasi fatale, ut apud paucos fidem obtineret. Nam ad maiorem numerum et fere ad totum populi corpus pertinet verbum non recipitis. Quare non est quod hodie nos exanimet fidelium paucitas. 12. Si terrestria. Concludit Christus Nicodemo et similibus esse imputandum, si in evangelii doctrina minus proficiant. Per se enim non stare ostendit quominus omnes recte instituat, quando ad terram usque descendit, ut nos in coelum attollat. Hoc nimis tritum vitium est, ut subtiliter et argute doceri homines appetant, hinc tantopere bonae parti arrident altae et abstrusae speculationes, hinc etiam minoris evangelium aestimant plerique, quod illic magniloquentiam non reperiunt quae ipsorum aures impleat. Itaque in studio vulgaris et humilis doctrinae se occupare non dignantur. Atqui nimia est ista improbitas, quod ideo minus honoris deferimus loquenti Deo, quia se ille ad nostram ruditatem demittit: ergo quod crasse et plebeio stylo nobiscum balbutit Dominus in scriptura, hoc sciamus causa nostra fieri. Quisquis tali humilitate offendi se iactat vel praetexit, quominus Dei verbo se subiiciat, mentitur. Qui enim Deum sibi propinquum amplecti non sustinet, multo minus supra nubes ad eum evolabit. Terrestria quidam exponunt rudimenta spiritualis doctrinae. Nam abnegatio nostri quoddam est pietatis tirocinium. Sed potius iis subscribo, qui hoc ad docendi formam referunt. Tametsi enim coelestis fuit tota Christi concio, adeo tamen familiariter loquutus est, ut sermo ipse terrestris quodammodo posset videri. Praeterea non debent verba haec restringi ad unicam concionem. Hic enim usitata quam tenuit Christus docendi ratio, hoc est, plebeia simplicitas, cum pompa et splendore confertur, cui ambitiosi homines nimis cupide addicti sunt. 13. Et nemo adscendit in coelum, nisi qui descendit e coelo, filius hominis qui est in coelo. 14. Et sicut Moses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis. 15. Ut omnis qui credit in eum, non pereat: sed habeat vitam aeternam. 16. Sic enim Deus dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat,