44:61 61 CAPUT III. 62 genter notandum est, ut sciamus non posse Deo probari studium nostrum, nisi dum ita in eundem finem tendimus : et etiam alii aliis cupimus animum addere, et conferimus inter nos officia nostra. Nisi ergo ita inter se respondeant fideles, Deus non potest probare ipsorum obsequium. Iam videmus quam stulte desipiant, qui liberum arbitrium et quidquid inde pendet tantopere extollunt : quia Dominus exigat tam fidem quam reliquas partes pietatis: deinde etiam caritatem et totam legis observantiam requirat ab omnibus. Nam hic testatur non posse invocari nomen suum, quoniam omnibus polluta sunt labia, donec consecraverit, repurgans per spiritum suum quod pollutum fuerat. Deinde ostendit non aliter nomines iugum subituros, nisi coniungat ipsos, ut sese voluntarios praestent. Non possem ulterius progredi. 10. Trans fluvios Aethiopiae supplicantes mihi (vel supplices mei): filia dispersorum meorum offerent munus meum (hoc est mihi: nam 1 affixum accipitur loco pronominis ^N). Non consentiunt interpretes in hoc versu : quia Hebraei quidam eum contexunt cum superiore: ac si adhuc dissereret propheta de vocatione gentium. Alii autem (quibus ego libentius subscribo) referunt ad Iudaeos dispersos, ut hic spem faciat propheta restitutionis, de qua etiam ante loquutus est. Qui de gentibus intelligunt, putant Atharai et Phousai esse propria nomina vel gentilia. Sed primum nusquam reperietur locus, unde colligant gentes aliquas sic fuisse vocatas: deinde, si recipimus quod docent, non erunt gentes separatae, sed pars Aethiopum, Neque enim propheta hic seorsum dicit Phousai et Atharai futuros Dei cultores: sed postquam loquutus est de Aethiopia, adiungit duas istas voces: unde colligitur prophetam hoc velle, ab ultima regione Aethiopum redituros in Iudaeam, qui sacrificia Deo offerant. Quoniam autem ponit filiam dispersorum, necesse est hoc intelligere de Iudaeis, quia non quadraret Aethiopibus. Atqui optime contexitur haec promissio cum superiore. Loquutus enim est heri propheta de futura vocatione gentium: nunc adiungit, etiam cum gentibus venturos Iudaeos, ut simul coalescant uno fidei consensu in verum et purum unius Dei cultum. Dixerat ampliandum esse regnum Dei, quia ecclesia colligenda erat ex variis populis. Nunc adiungit restitutionem electi populi postquam in exsilium abductus esset. Ergo, inquit, trans flumina Aethiopiae erunt mihi supplices. Nam "iny significat supplicare : sed significat etiam interdum placari vel esse propitium. Unde etiam quidam Dnny putant vocari passive, Qui reconciliati erunt Deo: quasi diceret, Placabilis erit tandem Deus miseris exsulibus, etiamsi