40:61 61 IN EZECHIELIS PROPH. CAP. II. 62 Postquam recitavit propheta visionem quae ad confirmationem vocationis eius spectabat, nunc addit se cecidisse super faciem suam: quibus verbis docet se fuisse certo persuasum de manifestata Dei gloria. Nam sola Dei cognitio nos vere humiliat. Quanquam simul docet propheta non posse homines cogi in ordinem, donec prostrati fuerint. Neque enim tantum dicit se paratum fuisse ad excipienda Dei mandata, nec docilitatem suam commendat: sed potius significat se quasi violenter fuisse deiectum. Neque enim prorsus exuerat affectus carnis. Scimus autem ingenitam nobis esse confidentiam. Ergo quia naturaliter propheta non satis fuisset compositus ad obedientiam Dei, oportuit ipsum metu deiici, ut tandem sponte humiliaretur. Iam adiungit, CAPUT II. 1. Et dixit ad me, Fili hominis sta super pedes tuos, et loquar tecum. 2. Et venit in me spiritus quum loqueretur ad me, et statuit me super pedes meos, et audivi loquentem ad me. Hic narrat propheta se Dei iussu fuisse electum. Neque enim Deus suos prosternit, ut relinquat iacentes in terra, sed continuo post ipsos attollit. Quantum ad reprobos spectat, sic terrentur Dei conspectu, ut prorsus concidant, nec resurgant. Fidelium autem alia est ratio, quia corrigitur in ipsis carnis superbia: deinde porrigit illis Deus manum, et ipsos restituit quasi e morte in vitam. Et hoc discrimen diligenter notandum est, quia videmus impios saepe expavescere ad Dei vocem. Quod si contumaciter ipsum loquentem spernant, terrentur tamen eius manu, ubi apparent aliqua irae et vindictae eius signa: sed manent exanimes. Fidelibus etiam commune est expavescere ad Dei vocem, sed alius est ac longe diversus finis, quemadmodum hic videmus: quia postquam Deus ipsos humiliavit, iubet bono esse animo, et ostendit sibi nihil aliud fuisse propositum, quam ut ipsos stabiliret sua virtute. Interea simul propheta docet, hac voce nihil fuisse effectum, donec spiritus accessit. Deus quidem efficaciter operatur per suum sermonem: sed tenendum est efficaciam non esse inclusam in sonitu ipso, sed prodire ab arcano spiritus instinctu. Utrumque ergo nunc propheta ostendit: ab una parte refert se audiisse vocem Dei, ut staret super pedes suos. Deus ergo voluit ipsum animare ad fiduciam. Sed simul adiungit, nondum se fuisse erectum voce illa, donec spiritus ipsum