31:61 61 PSALMUS IV. 62 donis ad suum munus exsequendum necessariis instruere solet. Nonnulli TDPI passive accipiunt non pro benefico, sed qui Dei favore in solio locatus est. Sed quia nullum huius significationis exemplum mihi in scriptura occurrit, communem sententiam sequi tutius iudico, quod Deus regem elegerit qui vere suae vocationi respondet, quia misericors est ac beneficus. Hinc colligit se exauditum iri quoties ad Deum clamaverit. Nam in eo praecipue fidem suam probat Dominus, quod opus suum non deserit, sed quos semel amplexus est, perpetuo tuetur, quo docemur intrepidi ambulare in viis nostris: quia nunquam irritum erit quidquid fuerimus aggressi ex eius nutu. Hoc nobis fixum maneat, nunquam Dei auxilium defore sincere in suo cursu pergentibus: sine qua consolatione singulis momentis fideles concidere necesse est. 5. Contremiscite, et non peccabitis : loquimini in corde vestro super cubile vestrum, et tacete. Selah. 6. Sacrificate sacrificia iustitiae, et sperate in Domino, 5. (Contremiscite.) Nunc hostes suos ad resipiscentiam hortatur, si forte adhuc sanabilis sit eorum insania. Primo autem contremiscere eos iubet, vel tumultuari: quo verbo eorum stuporem perstringit, quia Dei timore et vivo sensu vacui praecipites ruant. Et certe hinc tantum audaciae impiis omnibus, ue bellum cum Deo suscipere non dubitent, quia eos obdurat ebria securitas: et eorum socordiae callum obducit voluntarius stupor, dum et se ipsos et Deum obliti sequuntur quocunque impellit libido. Hanc eorum furori optimam fore medicinam dicit, ne amplius peccent, si a suo veterno expergefacti moveri ac trepidare incipiant: acsi diceret: simulatque torporem vestrum et indolentiam excusseritis, ita fiet ut resideat peccandi cupiditas. Ideo enim bonis ac simplicibus molesti sunt impii, tantasque turbas excitant, quia secum nimis sunt pacati. Postea admonet ut secum in cubili loquantur, hoc est, in otio, et quasi in alto recessu rationes subducant: quod opponitur intemperanti ipsorum fervori. Tandem silentium illis praecipit. Notandum vero est, huius silentii causam esse motum vel trepidationem cuius nuper meminit. Nam si quos ad peccandum abripuit phrenetica temeritas, hoc principium est reditus ad sanam mentem, se ex sopore expergefacere ad metum et terrorem. Sequitur deinde composita meditatio: tum volvunt ac revolvunt quo se proiecerint: ita demum qui nihil prius non audebant,- discunt modesti esse ac quieti : saltem vesanos suos impetus compescunt. Loqui super cubile, ex communi usu et experientia dictum est. Scimus enim, dum interdiu versamur inter homines, sensus magis distrahi: deinde saepius per-