30:61 61 IN L LIB. SAMUEL. CAP. XIV. 62 Iehova? Annon is est cuius abstulit excelsa et altaria, quae habebat gratissima? Deusne illum exaudiret? nonne illi adversarius est? Nae istiusmodi vocibus bonus ille Ezechias poterat a recto tramite abduci, si se ob peccata puniri a Domino iudicasset: nam existimasset bonum quod Dei sententia probatur malum esse. Quapropter animis nostris istud altius resideat necesse est, malis et afflictionibus nos prementibus, oportere ut in nos ipsos ingrediamur, et nos exploremus, qua in re Dei adversum nos iram provocaverimus. Ac si nos conscientia redarguat, culpam ingenue agnoscamus et fateamur, veniamque a Domino deprecemur. Quin etiam si causam afflictionum investigantes, non animadvertimus haec aut illa peccata, Deum sciamus longe quam nos habere oculos perspicaciores, et nos in peccatis nostris prorsus caecutire: proinde fraenum ori nostro imponamus, ne adversus Domini castigationes obloquamur, neve iniuriam ab ipso fieri nobis arbitremur. Tum vero etiam cavendum ne animum despondeamus, licet adversum nos duram et asperam ipsius manum experiamur: sed potius haberi nos ab ipso ut filios teneamus: ac proinde aequum esse ut lapsos castiget. Praeterea etiam agnoscamus, quandoquidem Deus nos ut filios regere vult, non esse tanquam gravem aut duram, fugiendam quamcunque nobis conditionem imposuerit, et quamcunque afflictionem immiserit: sed potius a Dei manu cum animi submissione excipiendam, ut quacunque deduxerit, placide sequamur. Denique nos a Deo tanquam filios castigari persuasum habeamus, quum peccata punit, licet ea non omnino cognoscamus. Et praeterea: nonnunquam affligi nos sciamus a Deo patientiam nostram exploranfce. Et hactenus de verbis illis quibus Saul Deo sibi non respondente, iusserat quaeri qua in re fuisset eo die peccatum. Sane tum Dominus verba ipsius direxit: sed in eo ipso graviter a Saule peccatum est, quod non cognovit. Nonnunquam enim se procul a nobis Deus abesse simulabit, licet nostri maximam curam habeat, et nostrae salutis. Male itaque collegit Saul nimiumque generalis illa sententia est, et non necessaria conclusio: Quandoquidem Deus hodie mihi non respondit, necesse est graviter adversus Dominum fuisse peccatum. Potuit enim, ut ante diximus, alia quadam de causa Deus non respondere, ut saepe solet Deus suos filios explorare, suum auxilium differendo. Quare nimia fuit Saulis festinatio. Nihilominus tamen hoc loco Deus facit eius ratam sententiam, cuius deinceps facti rationem audiemus. Interim aliud etiam Saulis peccatum hic examinandum. Nam cur de occulto peccato inquirit, quum eadem nocte populus manifestae pollutionis et legis violatae reus esset factus? Nam et ante legem latam et tabulis consignatam, sanguine vesci