2:61 [CO 2.61] vulgo cernitur tanta inscitia et stupiditas. Vulgus nomino praecipuos etiam quosque, donec in ecclesiae corpus insiti fuerint. Adde quod Iesaias (53, 1) non extraneis modo, sed Iudaeis etiam qui domestici censeri volebant, propheticam doctrinam incredibilem fore admonens, simul causam addit, quia non revelabitur omnibus brachium Dei. Quoties ergo nos conturbat credentium paucitas, ex opposito veniat in mentem, non alios comprehendere Dei mysteria nisi quibus datum est. CAPUT VIII. Probationes, quatenus fert humana ratio, satis firmas suppetere ad stabiliendam scripturae fidem. [Inst 1.8.1.] Haec nisi certitudo adsit quolibet humano iudicio et superior et validior, frustra scripturae autoritas vel argumentis munietur, vel ecclesiae consensu stabilietur, vel aliis praesidiis confirmabitur; siquidem, nisi hoc iacto fundamento suspensa semper manet. Sicuti contra, ubi semel communi sorte exemptam religiose ac pro dignitate amplexi sumus, quae ad eius certitudinem animis nostris inserendam et infigendam non adeo valebant, tunc aptissima sunt adminicula. Mirum enim quantum confirmationis ex eo accedat, dum intentiore studio reputamus, quam ordinata et disposita illic appareat divinae sapientiae dispensatio, quam coelestis ubique et nihil terrenum redolens doctrina, quam pulchra partium omnium inter se consensio, et eiusmodi reliqua quae ad conciliandam scriptis maiestatem conveniunt. Tum vero solidius adhuc confirmantur corda nostra, dum cogitamus, rerum magis dignitate quam verborum gratia in eius admirationem nos rapi. Nam et hoc non sine eximia Dei providentia factum est, ut sublimia regni coelestis mysteria sub contemptibili verborum humilitate bona ex parte traderentur; ne si splendidiore eloquentia illustrata forent, cavillarentur impii, solam eius vim hic regnare. Nunc quum inculta illa et tantum non rudis simplicitas maiorem sui reverentiam excitet quam ulla rhetorum facundia, quid iudicare licet nisi potentiorem scripturae sacrae vim veritatis constare, quam ut verborum arte indigeat? Non ergo absque ratione apostolus (1 Cor. 2, 4) Dei virtute, non humana sapientia, fundatam esse fidem Corinthiorum arguit, quod sua inter eos praedicatio, non persuasoriis humanae sapientiae verbis, sed ostensione spiritus et potentiae commendabilis fuisset.