19:61 61 1561 OCTOB. 62 3577. VIRETUS CALVINO. Cupit aliquid audire de colloquio Possiacensi. (Ex autographo Cod. Genev. l l l a , fol. 118. coll* c. Cod. 116, fol. 125. Exstat quoque in Epp. Bern. VI. p. 914, ap. Simlerum Vol. 102. Edidit Baum II. App. p. 108.) Clarissimo Viro D* Ioanni Calvino. Genevae. S. Ex quo nuper ad te scripsi, omnia hic pergunt, ut prius, nisi quod multus est rumor de praesidiariis militibus, qui in hanc mittuntur regionem: metuunt enim fratres, ne qui inter eos sint insolentiores qui aliquid ausint tentare contra ecclesiam, et ne eorum adventu hostes nostri maiores sumant animos insolentioresque reddantur. Quod si acciderit magnae inde orientur et seditiones et caedes. Sed Dominus, ut spero, sua providentia cuncta moderabitur. Quid fiat in aula, et in Colloquio Poissiaco non nisi raro audimus, et quae audimus pauca sunt, nec admodum certa. Tu igitur, si quid habes, quod nostra scire intersit, iube per aliquem collegarum ad nos perscribi. Non enim peto ut tu occupatissimus magis occuperis. Salutem multam dico fratribus et collegis omnibus, et fratri tuo, et Normandio^ et D. Passelio,1) si quando te rogent de me et rebus meis. Te nostri omnes plurimum salutant. Tale optime atque diutissime in Domino, qui te nobis diu servet incolumem, ac semper magis atque magis tuis sanctis laboribus benedicat. Nemausi 20. Octobris. Tuus Cephas Tervius. 3578. VERMILIUS BULLINGERO. Haec ultima est iamiam obituri. (Exceptum ex Opere supra saepius laudato Ed. 1580, fol. 589 v. Ed. 1587, p. 1142.) 3577. 1) Simlerus quidem putat oblique ipsum Calvinum designari. Verum huius nomen sttpra diserte expressum erat, %pva(x>vvfj,ty ergo nullo modo opus erat. Tu cogita de Iacobo Spifamio domino de Passy.