15:61 61 1554 FEBRUAR. 62 Sed iam video cavillos vestros quibus supra scriptas sententias prave detorqueatis. At nihil proficitis. Piis enim et caritate praeditis spiritibus imponere non potestis, frustraque illis persuadere contenditis anne proximi vestri in Iesum Christum Dei filium baptizati et evangelicam fidem ex animo profitentis et corpus et animam, quantum in vobis fuit, perdere studuistis, pro cuius vita et salute Christus mori voluit. Si errore lapsum sciebatis corpus exstinguere non debuistis: si dolo peccantem, quod est ab omni verisimilitudine maxime alienum, longe minus pro causa fidei perdere debebatis corpus et animam interimentes, quia clementissimus Deus benignus patiens et longanimis est et multae misericordiae, nec vult mortem peccatoris sed ut ad poenitentiam revocetur. An scitis fidem esse donum Dei, et duodecim esse horas diei, et primo quoque temporis momento posse errantem corrigi, peccantem converti, caecum illustrari, infidelem reduci, haereticum revocari, publicanum iustificari et latronem glorificari. Haec sunt omnipotentis Dei admiranda opera et iudicia, cuius viae omnes misericordia plenae, et manus ad sublevandum minime abbreviata: quam vos tamen vestro praecipiti iudicio et ultrici consilio ausuque temerario et percurrere et perscindere voluistis, truculentorum et immanium iudicum exempla sequuti, qui reum aliqua privata ratione sibi ipsis invisum morti adiudicatum quanta possunt celeritate ad supplicium praecipitant, ne forte regis gratia superveniens reum ab eorum manibus liberet et saluti vitaeque restituat. Sed certe christianum erat, evangelicum erat, et religiosae professioni consentaneum, hominem peregrinum in manus vestras traditum humaniter admonere, scripturis evincere, ad unitatem in caritate reducere, perseverantem vel propellere vel durius agendo honesta custodia asservare, et pro illo Deum orare, si forte ad sanam mentem et poenitentiam reduci posset: quod sane magis sperandum fuit si, et veritas et caritas a parte vestra stetisset. Sic animae Domino lucrifiant, sic verae religionis cultus augetur et ecclesiae sanctae unitas conservatur. Haec ex scripturis et interni spiritus testimonio adeo plana et aperta sunt, ut nisi pertinaci cavillatione et invicta malitia dissimulari non possint, et quidquid editis libellis, magis verborum pompa quadam quam veritatis simplicitate refertis, persuadere conati sitis et tantum facinus excusare, nihil tamen proficitis: quinimo piorum animos amplius offendistis, et tyrannorum opinionem de cremandis haereticis magis impie confirmastis. Verum quianam aliter fecissetis? qui nunquam verum Deum nec verum Dei filium cognovistis, quos imaginarias quasdam relationes semper existimastis. Nonne bene praedixit Christus quod pii