20:609 609 ADDENDA ET CORRIGENDA. 610 narium (Gravior) convertit, utramque formam nobis permittit. 1137. Not. 1. Gafirolus fortassis idem est ac ille qui N. 708 Gafriel appellatur. 1250. Not. 7. Stephanus de Longueyille Turonensis teste Bulletin XIII. 128 minister erat in Prevesin et Ornay praefecturae Gaiensis. 1261. De Pontano vide ad N. 95 in Addendis. 1269. Not. 2. Quae de Frumento ad Santones profecturo diximus erronea esse facile nobis persuasit V. D. Amad. Roget et alioqui de nobis optime meritus. Calesium idem esse demonstravit atque le Chablais ubi Frumentus pastor fuerat in Massongier. Eo tempore (1549) ministerio valedixerat et Bonivardo ad latus fuit in concinnandis Chronicis. 1313. Carolus de la Pommeraye minister erat in Nanteuil a. 1567 teste Bulletin IX. 297, ubi tamen in nomine erratum est. Of. Galiffe III. 146. An vero alibi, ubi similia occurrunt nomina, idem significetur nescimus. In plerisque locis potius alium s. alios nobis deprehendisse videmur. (N. 1349. 1374. 1387. 2386. 2466. 3816.) 1326. Tho. Matthew nomen fictitium erat Ioannis Rogers cuius Biblia a. 1537 prodierunt. Cf. Reuss, Gescbu d. N. T. . 475. J. Beard, the english Bible revised. p. 62. 1368 Not. 1. Pro Scoto fortasse legendum SCOTO i. e. Schoro, de quo v. N. 1410. 1398. Not. 15. Jaques de Savoye, duc de Nemours, general des armees du Roy en Lyonnoio et Dauphine, epoux de la veuve du duc de Guise. 1413. Not. 6. deleatur. 1415. Qui in fronte epistolae laudatur Hugo fuisse videtur Jac. Hugues minister in praefectura Gaiensi. 1446. De Caracciolo v. Bonnet in Bulletin XVIII. 173. Nouv. Recits p. 171. 1520. Theobaldus Herlach idem fortassis est ac ille ab Erlach de quo N. 3776. 1526. In nominibus Franc. Maurice, Maurisii, Mauritii si quis haeserit minime mirum videtur. Certe qui N. 867 et 874 laudatur non confundendus erit cum Maurisio ministro in ditione Bernensi gallica, qui Calvini adversarius fuit, N. 1519. 1525 sq. 1529. 1532. 1535 et nisi fallimur etiam 3023. Iam vero N. 2548 Calvinus aliquem Mauricium (sic) Bernensem (non Yadensem) comiter salutat, quem ergo alium fuisse credimus atque illum Maurisium. Idem Mauritius audit N. 2048. 2306. 2852. 1531. Not. 2. Qui hic minister Augustanus laudatur Jac. Dachserus (alias Tachser, Daxer) Calvini opera. Vol. XX.