20:608 857. Not. 16. Quam olim proposuimus coniecturam, Salignium hunc eundem esse perhibentes ac Saligniacum Parisiensem, haec nobis iam reiicienda videtur. Potius de Gallasio cogitaverimus (Sr. de Saules) qui alias Salicetus nominatur. 892. Not 2. Etiam Benrath (Ochino L. 1875 p. 212) de Bucero cogitat. Nos vero collata ep. N. 4146 iam Sanctandreanum innui credimus. Not. 4. Fortasse de Claudio Farello hic loquitur qui teste Vireto (N. 4146) tunc temporis Genevae commorabatur. 939. Not 2. De Fc. Hotomano v. Dareste: Fr. Hotman d'apres sa correspondance inedite in Revue hist. de Monod et Fagniez 1876. II. Juillet suiv. 940. Francois Favre avait quatre filles parmi lesquelles Francoise femme d'Ami Perrin mariee en 1538 (Penthesilea). Louise etait femme de Pierre Tissot conseiller. Les deux autres etaient mariees a P. Bonna et L. Bernard. 980. Not. 2. Hunc Montanum iam potius Lausannae quaerendum crediderimus atque adeo cum illo componendum qui laudatur N. 1048 et 1250, non vero, si quid videmus, cum altero qui N. 2908 occurrit. 1066. De Allenio vide quae modo annotavimus ad N. 652. 1075. Textum quidem ex autographo descriptum in adversaria nostra retulimus, verum casu factum est ut Bezanum truncatum prelo subiiciendum typographo tradiderimus. Hoc loco iam authenticum restituimus. Inscriptio : Eximio Domini nostri Iesu Christi servo Guillelmo Farello Neocomensis ecclesiae fido pastori fratri et amico integerrimo S. 1. 9 : Mecum hic ita bellum geritur caett. pag. 51. 1. 1: Hoc pessimum quod in senatu caett. . L 16: Interea improbe mentiuntur nos caett. . 1. 18: devoranda. Quantum licet suspicari, ubi praefectum et syndicos suo arbitratu creaverint, quod se facturos sperant, erumpent in apertum conflictum. Hoc ete. In fine pro Fatono Bezae editio: Satono. Postscriptum : Nostri omnes plurimam tibi salutem dicunt, praesertim D. Fallesius cuius negotium Christophoro nostro commendarem si opus esset. Quanquam de illa domo emenda consilii adhuc incertus pendet. Sed nihil oberit tentare vestri animum, ac de pretio sciscitari, quia alii sunt qui ement. 1089. Ad ea quae supra ad N. 165 annotavimus etiam haec addemus. Hic legisse nobis visi sumus Granerius, non Graverius, et ipse Herminjardus, quanquam nomen ipse in Are-