8:607 607 REPUTATIO ERRORUM 608 nisi esset exstinguibilis. Quasi vero imbutus esset [pag. 205] Paulus Serveticis commentis de spirituali spiritus cum anima mixtione. *) Quo sensu moneat Paulus Thessalonicenses ne spiritum exstinguant, nec mihi difficile est dicere, nec apud sobrios anxia expositione indiget. Postquam enim de prophetiis non spernendis praeceptum dedit, continuo post, quo sibi magis sollicite caveant, terrendi causa subiicit, tali contemptu spiritum exstingui, quatenus scilicet in suis donis refulget. Itaque ad refellendam Serveti vesaniam, nihil hoc Pauli dicto aptius citari poterat: quia spiritus exstinctio, ab eius donis essentiam manifeste discernit. In capite tricesimo longius provectus est, deitatem humanae animae statim a creatione attribuens. Nunc de nova per Christi gratiam regeneratione non agitur, sed de communi hominum natura. Insitum ergo fuisse primo homini deitatis spiritum Servetus contendit: et quia non assentior, me in scholam Simonis magi ablegat. Divinis praeditam fuisse dotibus Adae animam, apud omnes pios in confesso est. Nec vero in tanta excellentia celebranda a deitatis nomine abhorreo: sicuti etiam scriptura ad imaginem Dei formatum fuisse hominem docens insculptas eius menti divinae gloriae notas fuisse intelligit. Verum longe alio rapitur Servetus, Promethei fabulam nobis renovans, particulam aurae coelestis nobis vult esse insitam. Nam, eo teste, ingenita est nobis essentialis deitas: quam etsi fatetur ex parte deletam esse, partem tamen aliquam adhuc salvam restare asserit. Hoc si verum est, sequetur omnibus carnis vitiis Dei essentiam involvi. Errare et labi omnibus nobis commune est. Deus ergo ignorantiae obnoxius erit. Quotquot [pag. 206] perversi affectus in animam hominis competunt, totidem corruptelis subiicietur, Deus. Denique crassior est huius delirii absurditas, quam ut longius insistere necesse sit. Quia dixeram neque a prophetis, neque apostolis, neque martyribus quidquam fuisse tale cogitatum, Servetus doctores mihi opponit. Unum saltem proferat. Ex quibusdam Tertulliani et Irenaei locis fucum supra facere tentavit. Sed quam evanida fuerit species, lectoribus constare arbitror.2) In citandis scripturae locis suo more plus quam prodigus est. Spiravit Deus viventem animam in Adam. Quid? an ut suam in eum deitatem transfunderet? Tempus vindictae suae Genesis 6 praefigit, ne perpetuo rixetur spiritus suus cum homine. Ubi deitatis infusio? Iob 33 capite fatetur se creatum esse Dei spiritu, vivificatum eius spiraculo. Atqui Deus nos creando 1) De spirituali spiritus cum anima mixtione. Haec verba a Gallo male ad sequentia trahuntur. 2) Mais ie croy que ie luy ay si bien racle tout son fard que nul n'en peut plus estre abuse.