8:606 in hypostaticam unionem non misceat. Nihil in coelo est vel in terra, quod non sua praesentia arcanoque influxu vegetet Dei spiritus. Nunc mihi respondeant Serveti discipuli, spiritumne in se ipso indivisibilem l) esse concedant. Si nulla est in ipso divisio, sequetur spiritum pietatis et sapientiae habitare in lignis et lapidibus.2) En quos fructus proferat fictitia illa deitas, quam inducere coactus est Servetus, ne distinctionem inter spiritum sanctum et eius dona admitteret. Eiusdem rationis est, quod accidentia in Deum conferre non dubitavit. Tantum erroris portentum uno verbulo obtegit, quod intelligat entia omnia in Deo sustineri: scilicet, ut Deus infusa spiritus sui virtute vivificet ac sustineat quae semel creavit, necesse habebit caducae mutationi se subiicere. Iam ut sacrilegam illam ac detestandam vocem excuset, coaeternos et consubstantiales Deo esse fidelium spiritus, nullo profectu hyperbolica elogia coacervat, quod participes sint divinae naturae: in illis sit substantia [pag, 204] spiritus aeterni, et eorum sedes ab aeterno paratae. Qualis sit illa divinae naturae participatio, nuper attigi: perversum quoque de aeterna substantia delirium saepius refutatum est. Quid autem magis ridiculum quam aeternos probare, quibus gratuitum regnum paravit Deus antequam nascerentur? Consubstantiales Deo sunt animae regenitae. Ergo nec per gratiam illis confertur quidquid habent lucis et iustitiae, sed naturaliter illis inest: nec vero sperandum est ut olim Deus sua in illis dona gratuito coronet, nisi in se ipsum liberalis esse velit. Iam et vita aeterna donum simul et praemium esse desinet. Quid enim accederet aeternae Dei essentiae? Caeterum quia una illa vox Dei: Ego sum, ego sum, et nemo praeter me: satis ostendit quam impie ad creaturas transferatur aeterna eius essentia et aeternitas divina. Pluribus verbis supersedeo. Nihilo excusabilius est, quod postquam in Dei solium Servetus pios spiritus evexit, in exstinctionem mox et interitum praecipitat. Coelestem et increatum spiritum, Deo consubstantialem, et qui nos deificat, aperte dicit exstingui. Tenendum memoria est quod alibi garrit, substantialiter nos ex Deo gigni, nec aliter in nos transfundi deitatem, quam homo in Christi persona in Deum assumptus est: ut vere sit hypostatica in nobis divinae et humanae naturae unio. Massam hanc ex Deo et homine conflatam, quocunque tandem nomine vocetur, ad interitum damnare, quid aliud est quam Deum facere corruptibilem? Formam hanc loquendi ex Paulo sumptam esse defendit, qui spiritum exstingui non vetaret, 1) In gallico male scribitur: invisible. 2) Add. d'autant que selon Servet son essence y est enclose.