8:605 605 MICHAELIS SERVETI. 606 unum, qui Deus est, nobis ex Dei essentia et humano halitu mixtum fingit. Deinde observent absorptam doceri Christi animam a deitate spiritus. Postremo creatam fuisse quandam deitatem, qua factum est ut humana anima in Dei essentiam transierit, [pag. 202] Haec omnia suo more transsilit Servetus. Quin etiam ferociter mihi succenset, quia Dei gratiam, sicuti infusa est humanae Christi naturae, nobis credam infundi. Nec eo contentus, magicas esse illusiones adiicit. Itane ni Deus spiritus sui donis ornare nequeat fideles quin substantialiter deos faciat?1) Ubi ergo erit illud* Divisiones quidem esse donorum, spiritum vero unum esse? (1. Cor. 12, 4.) Spiritum quidem suum effundere dicitur Deus super homines: sed ne eius substantiam Servetico modo nobis uniri imaginemur, id fieri docet Paulus quum unicuique distribuitur gratia secundum mensuram donationis Christi (Ephes. 4, 7). Restat ut magicis praestigiis illusum fuisse Paulum dicat Servetus, eumque Simonis discipulis mecum annumeret. Contra tamen obiicit, nos consortes esse divinae naturae: nempe dum exempti carnis nostrae corruptelis transformamur in Dei gloriam. Sed hoc minime obstat quo minus liberaliter suas divitias in nos explicet Deus, ut tamen nos secum deos essentialiter non faciat. Obiicit rursum, nos templum esse Dei, quia spiritus eius habitat in nobis. Quasi non potius inde liceat inferre, non unam esse naturae nostrae essentiam cum Deo, si domicilium sibi in nobis eligit. Ipsissima est deitas, secundum Servetum, quidquid in Christo fuit spiritus. Quasi non dicatur unctus inter suos participes (Hebr. 1, 9). Nec me latet Serveto non esse absurdum, si dicatur spiritus in animas nostras influere, ut nos substantialiter deificet: sed ipsum nomen unctionis satis declarat irrigari nos divinitus, ut qui natura sicci sumus et steriles, sugamus ab arcana spiritus virtute precarium vigorem. [pag. 203] Ab eo delirio pendet quod 29. cap. annotavimus. Fingit Servetus partes et partitiones esse in Dei substantia, ut in partitione spiritus cuiusque portio sit Deus. Unde hoc illi figmentum? Nempe quia hoc modo pro multiplici et varia donorum distributione spiritus essentiam partitur. Atqui longe aliter scriptura, quae Deum ita beneficum esse definit, ut spiritus sui dona effundens integer maneat. Quia hanc carnificis Serveti sectionem, vel ut magis proprie loquar, lanienam non admitto, criminatur Deum a me in angulo recludi. Quasi vero non omnia Dominus et virtute2) et essentia sua implere possit, ut tamen se creaturis 1) Add. ou qu'il ne soit un ioueur de passepasse selon Servet. 2) Beza et Amst. male: ut virtute.