20:605 605 ADDENDA ET CORRIGENDA. 606 ipsi quod olim de die et consule incerti haeserimus quum in excerptis nostris ex Commentariis senatus ad Nonas Martias illius anni conventus Morgiensis paucos post dies celebrandi mentio fiat Quod Y. D. addit, Calvinum exemplar Concordiae sibi eo ipso tempore Argentoratum missum subsriptione sua ornasse, hoc vero simile videri potest, maxime quia post integrum biennium vix operae pretium facturus fuisset ea postliminio addita: attamen hoc sola nititur Perroti fide. Locum qui incipit a verbis: Quia non paucas caett., in nostra editione satis inconcinnum, Herminjardus emendat, verum ita ut vix meliorem sensum praebeat, (p. 244.) 393. Fuit aliquis Petrus Gabrielis minister in Gleresse. (Herm. V. 225.) 400. Bernhartus ille est B. Meyer senator Basileensis frater Iacobi consulis, cf. N. 902 et 953. 404. Not. 10. Franciscus Viviacensis est Sampaulinus. 416. Not. 5. M. Roget (Hist. du peuple de G. EL 46) nomme ce ministre Nic. Vandert. 418. 426. Qui hic simpliciter Erasmus vocatur Ritterus Bernensis est, teste Hundeshagen p. 169. 427. Not. 12. Sine causa in nomine Brunonis haesitavimus. Idem civis Metensis iam occurrit N. 338, et postea occurret N. 635. Alibi N. 858. 1497 rem in medio relinquemus. 458. In fine Beza edidit: Saluta mihi Ribittum. Codex vero praebet: Saluta Goelium, Ribittum caett. Tantaene animis coelestibus irae! 469. Not. 2. Cortesius a. 1543 gener Capunculi eo tantum nomine dici poterat si hunc viduam aliquam duxisse praesumpseris, iam filiae nubilis matrem. Nam ipse anno demum 1540 caelibatui valedixisse videtur. Alioqui extra matrimonium et olim genuisse dicendus esset. 505. Not. 4. De Pollani patria disserit C. Schroeder in Bulletin VII. 228, qui eum revera Insulanum dicit. Anonymus scriptor ibid. 370 contendit patrem Burgundionem a. 1527 in Insula Flandrica pedem fixisse, ita ut filius eius natu maximus Valerandus iam in Burgundia natus videatur. Ipse tamen ibid. VIII. 3 31. dubius haeret. Cf. etiam XIII. 280. 513. Qui hic et infra (N. 535. 540. 550. 729 et fortassis etiam 773) landatur Baptista omnino, idem est atque ille qui suo nomine Bacinetus vocatur N. 577. 604. Gallus erat pro tempore Argentorati degens. Alium tamen existimamus illum qui N. 17 occurrit et Picardum N. 1592. 520. Not. 7. De Castalione v. praeter caeteros pas-