8:604 omnes fuisse in Deo ante mundi creationem eo ordine quo nunc sunt, et primum omnium Christum: ad verbum fideliter retulimus, ut ne ipse quidem additam suisse syllabam negarel) audeat. Tantum causatur, me alia verba quae sequuntur non suisse simul complexum. Quasi vero perfidiae sit crimen, ut iactat, quidquam ex eius sermone omittere. Christum, fateor, solum vocat figuram substantiae Dei : hoc nihilominus interim teneo, res omnes cum ipso semper apud Deum fuisse: ut eadem luto tribuatur aeternitas quae in Christum competit. Alterum etiam, velit nolit, extorqueo, personam nihil aliud fore quam meram imaginationem : quia personaliter vel pro ideae ratione non minus hodierna nebula, quam Christus, in Deo fuit. De secundo membro quid dicam, quod Deus filium sibi corporalem decernens visibilem se in verbo exhibuerit? Si in nudo decreto sita fuit verbi essentia, quia Deus hominem creare statuerat, non alia erit Christi deitas quam aeterna creationis futurae conceptio. Exsecranda est blasphemia quam continet vigesima octava propositio : Spiritu novo non ante praeditum fuisse Christum quam a mortuis resurgeret. Eam ludicra solutione [pag. 201] abolet Servetus quod novus spiritus dicatur ob novam gloriam. Interea sua convicia crepat, me delirum esse et mendacem. Adde quod nihil eum pudet ex 7. Iohannis testimonium illud adducere : Nondum fuisse tunc spiritum sanctum, quia nondum glorificatus erat Iesus. Quid? an illic evangelista Christum novo spiritu donandum esse praedicat, ac non potius hoc nominatim refert ad fideles? Christum de spiritu sancto loquutum esse testatur, non quem exspectaret ipse a patre, imo quem accepturi erant in eum credentes. Quanquam hoc longe absurdius, quod Christus adhuc mortalis totam Dei gloriam ac potentiam non obtinuerit. Quomodo enim transfusa erat in ipsum verbi et spiritus gloria? Quomodo in deitatem conversa erat caro, si gloriam qua ad tempus caruit, quasi precario resurgens demum adeptus est? Nec vero de manifestatione hic agitur: quum, teste Serveto, spirata fuerit in Christum ex integro deitas. Porro quo sensu novum spiritum appellet, operae pretium est ex eius verbis intelligere, Dialogo 2 pag. 273: Spiritum Christi qui Deus erat in resurrectione fuisse innovatum, quia ex divino et humano spiritu2) ante erat unus spiritus: nunc autem ob novam incorruptibilis halitus creaturam, quam in se substantialiter continet, novum dici. Expendant primum lectores, quale portentum Servetus parturiat, quum spiritum 1) Sic! Gallus: tellement qu'il ne s'oseroit plaindre etc. 2) nature.