40:604 testinis discordiis tandem perierit: quia non regnabat illic unus monarcha, sed erat democratia: et omnes putabant se reges esse: erant autem inter se cognati. Illa tanta coniunctio debebat esse firmissimum vinculum perpetuitatis. Sed Daniel ante testatus est, etiam si cognati essent inter se et affines, tamen regnum illud non fore sociale, sed periturum propriis dissidiis. Denique satis apparet non posse aliter exponi prophetae verba, quam de romano imperio, nec posse trahi nisi violenter ad imperium turcicum. Iam breviter etiam referam quod mihi suggessit frater noster Dominus Antonius*) ex Rabbino quodam Barbinel, qui videtur prae aliis acutus esse. Sex autem praecipue argumentis conatur ostendere regnum hoc quintum'non posse ad Christum nostrum referri, nempe ad Iesum filium Mariae. Primo sumit illud principium : Quum quatuor prima regna fuerint terrena, non posse conferri quintum regnum cum illis, nisi esset eiusdem naturae. Esset enim, inquit, impropria et absurda comparatio. Quasi vero scriptura non conferat passim imperium Dei coeleste cum regnis terrenis. Neque enim necesse est, neque etiam convenit, omnia esse similia in comparatione. Quamvis igitur quatuor monarchias terrenas Deus sub figura ostenderit regi babylonio, non sequitur propterea eandem prorsus esse naturam quinti regni: quia potest esse prorsus diversum. Imo si omnia recte expendimus necesse est aliquod discrimen notare inter illa quatuor, et hoc postremum. Est igitur frivola ratiocinatio illius Rabbini, quum infert regnum Christi debere esse visibile, quoniam alioqui non responderet aliis regnis. Secunda ratio, qua nos oppugnat, haec est, Si religio facit discrimen inter regna, sequitur regnum babylonicum, et persicum, et macedonicum idem fuisse. Nam scimus gentes illas omnes coluisse idola, et fuisse deditas superstitionibus. Responsio facilis est ad tam debilem argutiam, nempe non simpliciter differre quatuor regna ob diversam religionem, sed quia Deus Babylonios spoliaverit sua potestate, et monarchiam ad Medos et Persas transtulerit: postea successerint Macedones eadem Dei providentia: tandem Romani abolitis omnibus illis regnis, potiti fuerint regno in toto Oriente. Et iam ante ostendimus quale prophetae consilium esset. Voluit enim simpliciter hoc docere, Iudaeis non ideo esse desperandum, quod cernerent varias agitationes in mundo, imo miram et horrendam confusionem, quia aetates illae obnoxiae fuerunt multis conversionibus: sed venturum tandem regem illum, qui promissus fuerat. Voluit ergo propheta hortari Iudaeos ad patientiam, et tenere quasi suspensos exspectatione Christi. Ita non distinxit quatuor monar- *) Oevallerius.