8:603 603 REFUTATIO ERRORUM 604 dixi, nullam fuisse hypostasin seminis, si tantum relucentia erat ac idea futuri Christi. Grarrit quidem Servetus hypostatice in Deo fuisse quam imaginatur ideam. Sed quum futurae rei hypostasin exprimat, videmus eum voces sibi incognitas temere in aerem effutire, [pag. 199] Nimia etiam eius improbitas in eo se prodit, quod veterum suffragiis abutitur, quasi quidquam habeat cum ipsorum doctrina consentaneum. Mentiri me dicit, quia negem verbum ab ipso agnosci, rem quae intus apud Deum subsistat. Et tamen nihil magis frequenter occurrit in eius scriptis, quam diabolicas esse praestigias, si quis rem invisibilem in verbi nomine concipiat. Iam si res fuit verbum, cur de reali distinctione tam odiose rixatur? et cur in suis responsis, quasi ex diametro, rem subinde personae opponit? Longe adhuc impudentius simulat, se duas in verbo et spiritu semper fuisse hypostases sentire. Hoc fascino putavit ereptam esse vel mentem vel memoriam lectoribus, ut quod paulo ante dixerat, exstinctum nunc iaceret. Nec vero immerito conquestus sum tolli ab ipso sermonis substantiam, quum simpliciter definit nonnisi lucem fuisse. Ne ratione destitui putetur, defensiones affert prorsus contrarias, quod lux fuerit, non sermonis, sed Christi, et quod lux sit Dei substantia. Atqui si vere Dei lucem fuisse agnoscit, non est quod me falsi insimulet, quasi sermonem dolose pro Christo supposuerim. Huc etiam accedit quod diserte eius mentem explicui, ad futurum Christum referens quod de luce vel idea balbutit. De luce Dei aeque futile est cavillum: quia certe interior hypostasis a visibili splendore longe distat. Ex vicesimo sexto 1) articulo facile se explicat. Malos interpretes hic quoque iterum esse affirmat, qui personam a figura separant: idque fieri contra vim vocabuli dicit, quia nulla sit persona nisi visibilis. Et tamen quod spiritus personam induxit non visibilem, id tacitus devorat.2) Interim nihil in suis verbis [pag. 200] dissidii se videre fingit. Scilicet tam crassam absurditatem putavit sub unius convicii latebra se texisse dum me accusatorem criminalem vocat. Iam quum in mundi creatione spiritus tantum umbram fuisse dixisset, dum requiro ubinam ergo fuerit hypostasis, nugari me respondet. 3) Miramur hunc hominem tantum negotii exhibuisse mundo, qui tam secure nodis omnibus se expediat? Quod habet propositio vicesima septima, res 1) Ste omnino legendum cum Gallo et Amstelodamensi. Princeps latina et Beza habent: secundo. 2) II ne se vante pas d'avoir confesse cy dessus plus de quatre fois etc, 3) il me paj e en belle monnoye respondant que ce sont fatras.